Iuturna
Appearance

Iuturna olim putabatur dea fontium. Feriae Iuturnalia dicta in eius honorem die 11 Ianuarii a fontium operariis celebrabantur[1]. In Mythologia Romana, Iuturna fuit soror Turni quem ea adiuvit contra Aeneam. Uxor fuit deo Iano et ab Iano genuit Fontum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ In Vergilii Aeneidos librum duodecimum commentarius (versus 139): nam et Iuturnas ferias celebrant qui artificium aqua exercent, quem diem festum Iuturnalia dicunt. Apud Vicifontem legendum
Fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Lacus Juturnae" apud LacusCurtius
|
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
