Iulius Carolus Raschdorff

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iulius Carolus Raschdorff anno 1905, creator Cathedralis Berolinensis

Iulius Carolus Raschdorff (Julius Carl; natus die 6 Iulii 1823 Plesnae (Pszczyna)[1] in urbe Silesiae Superioris, mortuus die 13 Augusti 1914 Waldsieversdorf in vico Brandenburgensi) fuit architectus egregius Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Absolutorio scholastico Gliwiti[2] recepto rebus structoriis studuit Berolini antequam Coloniae Agrippinae architectus urbanus prior crearetur. Ibi variis in generibus artem suam ante oculos omnium affabre monstrabat, praesertim in operibus generis Renati. Fana varia Romanica et Gothica restauranda curavit necnon curiam quam fronte perpulchra nova induit. Reconstruxit e.g. domum Gürzenich (ex anno 1855) et, una cum Iosepho Felten, Museum a Wallraff-Richartz nuncupatum (1861), porro Theatrum municipale (annis 1871 et 1872) et Scholam fabrorum. Aedificia multa publica in Rhenania (velut scholas) et Conventuum domum Dusseldorpii creavit (annis inter 1876 et 1878).

Anno 1878 vocatus est ut professor in Scholam superiorem technicam Berolinensem. Mentio fiat, quod attinet ad artificia recentiora, de officiis cursualibus variis de quo gaudebant urbes Brunsvicum, Monasterium, Erfordia, Heidelberga. Berolini universitatem technicam novam confecit, Ecclesiam Angelorum in horto Monbijou (1885) necnon mausoleum Friderici Potestampii (1890) quoque terminavit.

Ichnographiam excogitavit de Ecclesia cathedrali Berolinensi, quae exarata est una cum filio Otone Raschdorff annis inter 1894 et 1904. Postea honoratus est titulo Consiliarii de secretis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Das Kaufhaus Gürzenich in Köln. Berolini 1863.
  • Die Hochbau-Ausfuehrungen des preußischen Staates. Toeche, Berolini 1880.
  • Abbildung deutscher Schmiedewerke. Verlag von Ernst & Korn, Berolini 1882.[3]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Klaus Peters: Leben und Werk des Architekten Julius Carl Raschdorff. (1823–1914). Universität Hannover – Institut für Geschichte und Theorie im FB Architektur, Hanovrae 2004, ISBN 3-931585-13-1. (= Schriften des Institutes für Bau- und Kunstgeschichte der Universität Hannover, tomus 14.)
  • Uwe Kieling: Berlin. Bauten und Baumeister. Von der Gotik bis 1945. Berlin-Edition, Berolini 2003, ISBN 3-8148-0095-8.
  • Julius Carl Raschdorff: Aufzeichnungen aus dem Leben und Schaffen des Architekten Professor J. C. Raschdorff. Vaterländische Verlagsanstalt, Berolini 1903.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulius Carolus Raschdorff spectant.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon vol 16. Lipsiae 1908, p. 606, quod relegi potest hic in interreti.