Jump to content

Isborscum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Isborscum
Res apud Vicidata repertae:
Isborscum: insigne
Isborscum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°42′34″N 27°51′38″E
Numerus incolarum: 789
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Q4198337

Isborscum,[1] etiam Isborscium,[2] Isbrock,[3] Iseburgum,[4] Swortzech,[5] et vulgo Izborsk (Russice Изборск, ac Старый Изборск, i.e. 'Isborscum vetus') vocatum, est vicus, circa septingentos incola habens, ad districtum Petzuriensem regionis Pscoviensis Russiae pertinens. Olim erat arx ac urbs.

Muri arcis Isborscensis et templum Sancti Nicolai, saeculo quattuordecimo constructum

Annus commemorationis Isborsci in chronica primae est 862, quo anno, testimonio chronicali, oppidum illud factum fuit sedes fratris Rurici nomine Truvor[6] (seu Truborus[7]), qui tamen paulo post mortuus est.

Saeculo decimo, tempore regiminis Olgae ducissae, Isborscum factum est suburbium Pscoviae. Anno 1303 arx nova ibi constructa est, quae ad saeculum quindecimo octies obsidebatur, numquam capta. Anno 1510 Isborscum cum Pscovia adiunctum est ad Moscoviam. Anno 1581, tempore obsidionis Pscoviae, occupatum fuit a Polonis, sed anno 1582 reditum est Russiae (regno Moscoviensi).

Annis 19201945 Isborscum erat pars Estoniae, Estonice Irboska nominatur. Tempore Belli Magni Patrii, a mense Augusto anni 1941, a Germania occupabatur. Mense Augusto anni 1944 liberatum, Isborscum mense Ianuario anni 1945 inclusum est in regionem Pscoviensem Russiae.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Isborscum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 57°42′34″N 27°51′38″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия