Isala Hollandica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Isala


Isala Hollandica[1] (Batavice 'Hollandse IJssel') est flumen Nederlandicum in provinciis Traiecto ad Rhenum et Hollandia Australi situm.

Collocatio Isalae.
Rupes Isalae anno 1649 pictus a Ioanne Blaeu.
Moles Isalae Hollandicae contra inundationem tempestate maris.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Flumen longitudinis 46 chiliometrorum a Nieuwegein ad vicum Rupes Isalae cum castello mediaevale fluit et adversus urbes Gudam et Krimpen ad Isalam regionem ad orientem Roterodami ubi in flumen Masam Novam partem Rheni influit.

Tributarii Isalae Hollandicae sunt Isala curvata, Linschoten longus, Vlist, et Gouwe.

Historia[recensere | fontem recensere]

Isala Hollandica ramum fluminis Leccae usque ad Medium Aevum formabat. Floris V comes Nederlandiae anno 1285 molem apud Rhenum construere curavit et sic Isalam flumen separatum fecit.

In Isala anno 1958 prima moles contra inundationem tempestate maris magnorum Operum Aestuarii Rheni constructa est.[2][3]

Navigatio[recensere | fontem recensere]

Apud Gudam exclusis viae navigationis inter flumina altitudinis variae iunguntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Situs proprius Operis aedificati Aestuario Rheni.
  3. Jan van Evert, Larry Iburg: Deltawerken. Arnhem 2014. ISBN 9789086601745.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]