Isaacus (Islam)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Merge-arrows.svg
Suadetur ut haec commentatio in unam cum Isaac contribuatur.
De quo sententiam tuam, rogamus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to merge this page with Isaac. Please give your opinion on the talk page.
Cenotaphium Isaaci.
Pittacium in cenotaphio Ishaq.

Isaacus (Arabice إسحاق et إسحٰق), in Islam ʾIsḥāq appellatus, patriarcha, propheta, nuntiusque Dei ab omnibus Musulmanis agnoscitur.[1] Religio Islamica, Iudaismi et Christianitatis simile, Isaacum habet filium Abrahae prophetae ex Sara uxore fuisse, ergo personam magni momenti. Musulmani credunt Isaacum et Ismail, fratrem consanguineum, hereditatem suorum patris continuavisse, atque ipso mortuo, nuntium Dei praedicavisse.

In Alcorano[recensere | fontem recensere]

Isaacus quinquies decies in Alcorano commemoratur, saepissime cum patre et Yaʿqūb (Iacobo) filio.[2] Alcoranus dicit Abraham accepisse "bonos Isaaci, prophetae, iusti" nuntios, et Deum ambos benedicavisse (37:12). Per descriptionem pleniorem, cum angeli ad Ibrahim venirent ad eum monendum de poena Sodomae irrogatura, Sara uxor, "risit, et ei bonos Isaaci nuntios dedimus, et post Isaacum [nepotis] Iacobi" (11:71–74); et hic eventus prorsus explicatur contra senectutem Abrahae et Sarae fieri. Nonnulli versus dicunt Isaacum donum Abrahae esse (6:84; 19:49-50), et versus 29:26-27 addunt Deum fecisse ut "status prophetae et liber inter eius proles sit," quod significat, ut eruditi aiunt, hanc mentionem Abrahae binos filios propheticos attingere, Iacobum nepotem propheticum, et Iosephum pronepotem propheticum. Alcoranus deinde narrat Abraham senex Deum etiam laudavisse ob donum Ismailis et Isaaci (14:39-41).

Alicubi in Alcorano, Isaacus in indicibus commemoratur: Iosephus religionem suorum maiorum Abrahae, Isaaci, et Iacobi assequitur (12:38) et gratiam a Deo eis datam dicit (12:6); omnes Yaʿqūb filii earum fidem testificantur et pollicentur deum venerari quem eorum maiores, "Abraham, Ismael, et Isaacus," venerati sunt (2:127); et Alcoranus mandat ut Musulmani credant patefactiones quae "Abrahae, Ismael, Isaaco, Iacobo, et patriarchis" datae sunt (2:136; 3:84). In narratione alcoranica sacrificii sui filii paene perfecti (37:102), nomen filii non commemoratur, et eruditi identitatem filii disceptant, quamquam multi credunt hanc identitatem esse elementum minimi momenti in fabula, quod ad virtutem monstrandam datur quae Musulmanus per fidem evolvere debet.[3]

Locus sepulturae[recensere | fontem recensere]

Sepulcrum Isaaci et Rebeccae uxoris in specu patriarcharum habetur, in urbe Hebron situm, Ibrahim-i-mescita ('mescita Abrahae') appellatum. Iuxta cenotaphium Isaaci sunt cenotaphia certorum aliorum patriarcharum alcoranicorum et eorum uxorum: commemorationes Abrahae et Sarae et Iacobi et Liae.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. L. Azzam, "Isaac and Jacob," Lives of the Prophets.
  2. W. Montgomery Watt, "Isaac," Encyclopedia of Islam.
  3. C. Glasse, "Isaac," Concise Encyclopedia of Islam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Becker, C. H. Islamstudien 1:47.
  • Watt, W. M. Ishak. Encyclopedia of Islam.
  • ZDMG, xxxii, 359, ii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ishaq spectant.