Iosephus Ouédraogo
Iosephus, vulgo Youssouf Ouédraogo (in oppido Tikaré natus die 25 Decembris 1952; mortuus die 18 Novembris 2017), fuit politicus civitatis Burkina Faso.
Mercaturae studuit in Francia apud universitatem Divionensem.[1] Brevi temporis spatio ibidem, deinde in universitate Uagaduguensi docuit. Ab anno 1984, suadente Thoma Sankara praeside, officium ministri evolutionis suscepit. Ab anno 1987 usque in 1989 fuit minister cooperationis, praeside Blasio Compaoré. Sub eodem praeside primus minister fuit a die 16 Iunii 1992 usque ad 22 Martii 1994. A quo anno usque in 1999 legatus patriae fuit iuxta regimen Belgicum unionemque Europaeam, ab anno 1995 praeses merens gregis legatorum civitatum Africanarum Caribicarum Pacificarum quo tempore novum foedus oeconomicum inter has civitates unionemque Europaeam compactum est. In patriam revocatus, minister a rebus externis fuit a mense Ianuario 1999 usque in Iunium 2007.
Blasio Compaoré anno 2014 e praesidatu deiecto, Iosephus Ouédraogo ab eo anno in exsilio vivens Abidjan in urbe mortuus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Ouédraogo spectant. |
- "Vota olim apud Petite Académie divulgata
- "Youssouf Ouédraogo, patron de la diplomatie burkinabè" (3 Novembris 2003): pagina olim apud LeFaso.net divulgata
Thomas Sanon 1992 • Ablassé Ouedraogo 1994 • Iosephus Ouédraogo 1999 • Djibrill Bassolé 2007 • Alanus Bédouma Yoda 2008 • Djibrill Bassolé 2011 • Michael Kafando 2014 • Moussa Nébié 2015 • Alpha Barry 2016 • Rosine Sori-Coulibaly 2021 • Olivia Rouamba 2022 • Karamoko Ioannes Maria Traoré 2023 Capsae cognatae: Praesides Burkina Faso • Primi ministri Burkina Faso | |