Iosephus Meyer

E Vicipaedia
Iosephus Meyer, institor et editor
monumentum Hilpertohusae
encyclopaediae editio princeps
parietalis imago in bibliotheca municipali: Meyer educator plebis

Carolus Iosephus Meyer (natus die 9 Maii 1796 Gotae, mortuus die 27 Iunii 1856 Hilpertohusae) editor, typographus et politicus Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1809 Francofurti in commercialibus erudiebatur, antequam anno 1813 in tabernam calceamentorum patriam reveniret. Per sex generationes cuparum aut supellectilium aut pedis tegumentorum confectio familias aluerat. Odiosae Iosepho tales angustiae esse videbantur, ut anno 1816 Londinium peteret. Sed post triennium in aere alieno fuit, qua ex miseria a patre liberatus est. Etiam inceptum insequens instituti condendi in latifundiis dominorum de Boyneburg (Gewerbs- und Hilfsanstalt) pro textoribus pauperibus secus processit. Tata defuncto Iosephus anno 1923 Gotam rediit periodico mercatorio publicando cui titulus »Korrespondenzblatt für Kaufleute«. Quod bene successit et fundamento laboris editorii frugiferi factum est. Namque in editionibus Gothensibus Henning sequebatur praesentatio specialis operum Shakesperii conversorum (Meyer ipse tantum »Macbeth«, »Othello« et »Der Sturm« pepigerat) et interpretabatur mythistorias Gualteri Scott »Waverley« et »Ivanhoe«. Quas pretio maxime vili obtulit. In editionibus propriis anno 1825 in lucem prolata sunt folia litterarum gratiosarum apud populum anglophonum »Meyer's British Chronicle« necnon epitome mercatoriae artis »Handbuch für Kaufleute«. Ea novitas, quod libri sive folia gradatim apparuerunt, methodum subnotationum ad id tempus inusitatam in Germania quasi instituit.

Unde apud Meyer intelligentia impetrata est, ut omnis commeatus praebendi atque exsequendi secundum istam methodum iucundam fieri posset. Istis diebus nata est domus confectrix Bibliographisches Institut cuius prela in initio classicorum Theodiscorum scriptorum opera selecta ediderunt. Quae permultis in exemplaribus vendi potuerunt.

Politica[recensere | fontem recensere]

Autumno 1828 itum est Hilpertohusam, quod oppidum domicilio perpetuo sibi elegit. Anno 1830 autem Meyer liberalis in politicam vocatus est, qui periodicum suum modo conditum »Der Volksfreund« sistere coactus est. Alternativae erat opus illustratum »Universum« quod annis 1830 plus quam octoginta milia subnotantium habuit et conversionibus duodecim in linguis fruebatur. Effectus autem in ideas politicas aniles pusillus fuit. Meyer, qui libertatem erudiendo promisit, haec omnia edidit: classicos Graecorum et Romanorum antiquorum, Bibliam veriis in versionibus, librum meditationis »Familientempel«, anthologiam rhetoricam »Bibliothek der Kanzelberedsamkeit«, classicos Theodiscos (»Familienbibliothek«, »Groschenbibliothek«, »Nationalbibliothek«), libros historiae naturalis »Volksbibliothek für Naturkunde«, libros historicos »Geschichts bibliothek« et ante omnia encyclopaediam LII in tomis et imaginibus mappisque geographicis multis auctam »Große Konversations-Lexikon«.

Cui plura geographica addenda sunt necnon opera artium quae chalcographi assidui (domini Amsler, Barth, Fr. Müller, Felsing, Lorrichon, Krüger, Neureuther, Rahl, Schüler, Wagner et alii) convenustabant atque expingebant.

Viae ferratae[recensere | fontem recensere]

Epocha ferriviaria ineunte Meyer rete nationale Germanicum viae ferratae creare in animo habuit, quod anno 1837 sortibus capitalibus amplificabat. Nimirum ad irritum ductum est rectionibus variis Germanicis invitis. Tunc Meyer metalla in Germania exercenda attendebat, quaestus revivificabat et studio atque industria res fodinas plures sibi acquisivit. Anno 1842 labore confectus aegrotavit; industriam ferream Germanicam fovendam esse censuit, ut in Thuringia commerciis novis annueret et succurreret.

Anno 1845 Neuhaus in circulo Sonnebergfabricam ferri et carbonis patefecit. Res novae anni 1848 incepta sufflaminaverunt et politici vetustati propitii eum criminis laesae maiestatis accusaverunt. Tum lineam agminibus ferriviariis praeter flumen Weraham ducere proposuit, quam rem bonam alii efficiebant. Meyer saepe impeditus longinqua contueri solebat et multarum rerum progressivarum archaeus maximus fuit, quas efficere atque patrare aliis concessum est.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Meyer spectant.