Jump to content

Circulus terrae Sonnebergensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Circulus Sonneberg)
Circuli collocatio in Germania.
Circuli terrae Sonnebergensis insigne.

Circulus terrae Sonnebergensis[1] (Theodisce Landkreis Sonneberg) invenitur in Thuringia meridiana, ad culturam Franconiae spectans. Minimus est et quoad aream et quoad incolarum numerum inter circulos Germaniae Orientalis; autumno anni 1990 conditus est, et eius caput est Sonneberga.[2]

Die 12 Decembris 2013 consensu omnium in conventu delatum est de unione cum regione metropolitana Norimbergensi in continuatis quibusvis cooperationibus.

Anno 2021, incolas 56.504 habuit. Civilis circuli commissarius ex anno Ioannes Petrus Schmitz est.

Neque oeconomia neque agricultura Sonneberga in circulo valde floret. Olim exercebantur terra colorifera, aureum,[3] ferrum, carbo, ardesia.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Circulum terrae Sonnebergensem spectant.
  • Situs proprius.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  1. Fingitur nomen huius circuli, qui Theodisce Landkreis Sonneberg nuncupatur, Latino e gentilicio "Sonnebergensis-e". Quod gentilicium ad Sonnebergam refertur; quo de toponymo, vide "Scriptores rerum Brandenburgensium, ubi dicitur "(...) Sonneberga (...)". Denique, Latinum syntagma "circulus terrae" Theodiscum substantivum Landkreis (secundum Lexicon Latinum Hodiernum, auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo) vertit.
  2. Vide "Scriptores rerum Brandenburgensium, ubi dicitur "(...) Sonneberga (...)"
  3. Markus Schade: Gold in Thüringen. Thüringer Wald, Schiefergebirge, Frankenwald. Herkunft, Entstehung, Fundpunkte. Vimariae 2001.
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!