Iosephus Gastaldy

E Vicipaedia
Wikidata Iosephus Gastaldy
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Aprilis 1741; Avennio
Obitus: 22 Decembris 1805; Lutetia

Iosephus Gastaldy, Francogallice plenius Jean-Baptiste-Joseph Gastaldy (Avennione natus die 9 Aprilis 1741; Lutetiae die 22 Decembris 1805 mortuus) fuit psychiater et ganeo. Nepos fuit medici Avennionensis Ioannis Baptistae Gastaldy (1674-1747), a quo scriptae sunt Dissertatio de somnambulis (Avennione, 1713), Institutiones medicinae physico-anatomicae (ibidem, eodem anno) aliaeque commentationes plures.[1]

Alumnus fuit facultatis medicae universitatis Montispessulani. Medicus meruit ipse Avennione in urbe, avo et patri successor, apud nosocomium Sanctae Marthae opusque Misericordiae paenitentium nigrorum domumque Providentiae insensatorum. Socius fuit ab anno 1778 Regiae Societatis Medicae Francicae. Medicus privatus fit iuxta principem Anglicum Henricum.[2] Anno 1790, rebus novis iam saevientibus, in Angliam effugit ubi autem patronus eodem anno mortuus erit.

In Lutetiam reditus rector asyli psychiatrici Carentoniensis mense Decembri 1797 factus est, ubi inter alios marchionem de Sade curavit. Praeses fuit ab anno 1804, primus ipse, illorum iuratorum qui suadente Grimod de la Reynière congredi solebant ad illas delicias aestimandas quas tabernarii Lutetiae submiserant. Placita iuratorum in itinerariis gastronomicis libellorum Almanach des gourmands conscribebantur. Gastaldy fuerit secundum Grimod l'un des meilleurs dégustateurs qu'a jamais produits la médecine ("unus optimorum gustatorum quos unquam produxerit medicina"). Idem labores psychiatricos amici Gastaldy his fere verbis laudavit:

Plus quam decem annos medicus principalis apud Asylum Carentoniense merebat, ubi includuntur permulti furiosi, praecipue post istam Revolutionem quae tanta capita confundi, disperdi, decollari fecit. Dici potest illum istic artem exercuisse quam nullus antea possiderat: rationem enim reddere potuit maiori parti infelicum qui usque eo incurabiles censebantur. His casibus facultas observandi ususque methodorum moralium eo multo maius profuerunt quam omnia adiumenta pharmacopolarum.[3]

Scripta[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Gastaldy (Jean-Baptiste)" in Dictionnaire des sciences médicales. Biographie médicale vol. 4 (Lutetiae: Panckoucke, 1821) p. 23
  2. Caire (2008)
  3. Il étoit depuis plus de dix ans médecin en chef de l'Hospice de Charenton, qui renferme tant d’aliénés, surtout depuis une Révolution, qui a fait perdre, tourner et couper tant de têtes; et l'on peut dire qu’il a déployé dans cette place des talens inconnus jusqu'à lui, puisqu'il est parvenu à rendre la raison à un grand nombre de ces infortunés, regardés jusqu'à ce jour comme incurables. Son esprit observateur, et l’emploi de moyens moraux sagement combinés, ont plus servi le docteur Gastaldy dans ces cures admirables, que tous les secours de la pharmacie: Grimod (1807)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]