Iosephus Fouché

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iosephus Fouché
Fouché Lugduni incolas terrificans
Insignia ministri rerum internarum Francicarum

Iosephus Fouché, dux Odrunti (natus die 21 Maii 1759 Pontelli prope Portum Namnetum, mortuus Tergesti die 26 Decembris 1820), fuit rerum politicarum peritus Franciae in Rerum Francicarum eversione et postea in negotiorum internorum ministerio. E mense Maio 1794 vel praeses Iacobinorum fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius praefecti navalis propter corporis debilitatem congregationem Oratorii intravit; ordinationes inferiores tantummodo adeptus discipulos historiam naturalem docebat et scholae ordinis Portu Namnetum rector fuit. Ad instar multorum e conventu suo Rebus nobis Francicis inflammatus est et anno 1792 non solum congregationem liquit sed etiam mulierem in matrimonium duxit. Homo sat moderatus Conventus membrum electus est, in quo paulo post factionem montanam efflorentem fovebat et regis Ludovici XIV decapitationi cum sodalibus annuit.

A Conventu mandatus circa Portum Namnetum et in praefecturis Franciae centralis terrorem statalem moderabatur, hominibus ipsis haud raro parcens. Item agebat, cum mense Novembri 1793 una cum iudice Collot d'Herbois terrifico Lugdunum hominibus puniendis mitteretur. Fouché in principio caedibus publice resistere ausus non est, quamvis clam non paucos salvare posset. Post profectionem Collot nefarii mense Februaro 1794 lacerationem statim finivit, quamobrem Maximiliano de Robespierre in suspicionem venit. Ita patet Iosephum Fouché die 27 Iulii captionem tyranni promovisse. Ipse mense Augusto 1795 ante Conventum accusatus amnestia mensis Octobris fructus est. Victoria rei publicae fautorum in Directorio necnon Pauli Barras amicitia tres annos post istum hominem denuo in servitiis publicis necessarium esse sinebant. Mense Septembri 1799 vigilum publicorum minister creatus est, quod munus optime adimplevit astutia, humanae naturae peritia, insidiarum gaudio, labore indefesso. Mensibus paucis astynomiam sollerter modernizavit honorem utens ad pecuniam multam conflandam. Ipse vitam modestam egit et familiaribus fuit et maritus bonus atque pater dilectus.

Ei in animo fuit, ne umquam a potestate auferri posset; ceterum rerum novarum rationes (theoreticas) de hominum aequitate et de relgiosa libertate in praxim vertit. Hominibus atque guberniis ad tempus potentibus minime studebat. Mox Napoleonem Bonapartem venerari coepit et ei auxilio venit die 9 Novembris 1799. Item Iosephus auctoritatem propriam confirmare potuit, quippe qui ubique multos amicos haberet. Napoleonem autem eius superbiae et animi ita taeduit, ut anno 1802 eum demitteret; eum senatorem Aquis Sextiis fecit. Sed propter successorum debilitatem oportebat, ut ministerium astynomicum die 10 Iunii 1804 rursus institueretur.

Fouché sapienter bello saeviente imperii finem providit, ut de pace concilianda continuo suaderet. Item contra restitutionem nobilium et clericorum pugnavit Napoleone invito. Diurnariorum et privatorum libertates refrenabat et anno 1809 vel manipulum proprium sibi comparare machinabatur. Cum anno 1810 sine Napoleonis consensu cum Angliis de pace facienda colloqueretur, obiurgationis causa Lutetia rus missus est.

Multitudo hominum autem dimissionem eius alteram miserata est, cum Iosephi Fouché praesentia munimento contra nobiles efficaci esse putaretur. Postquam Russi victorias pepererunt, imperator Iosephum frangere voluit. Eum gubernatorem generalem in Provinciis Illyricis nominavit et postea in Italiam misit: ibi autem Ioachim Murat a Fouché contra Napoleonem instigabatur.

Diebus istis centum, quibus Napoleo ab insula Ilva reversus regnabat, Iosephus Fouché iterum de securitate publica responsalis erat. Mox autem imperium delendum esse censuit et homines politicos Napoleoni adversarios hoc docuit. Post Proelium Waterlooense praeses rectionis ad tempus fuit et omnia adhibebat, ut dynastia Bourbon reveniret. Ludovicus XVIII gratiis agendis eum ministrum rerum internarum die 8 Iulii 1815 nominavit, quamquam homo idem olim pro morte fratris regii suffragium tulerat. Die 15 Septembris iam dimissus est, quoniam factionis nobilis nonnulli vehementissime id flagitabant. Legatus factus est Dresdae, unde revenire coactus est mense Ianuario 1816, ubi lex lata erat contra regis necatores. Tunc versatus est Pragae, Lentiae et Tergesti ubi commentarios sibi exculpando exaravit. Divitias multas heredibus reliquit. Opus »Mémoires de Joseph Fouché, duc d'Otrante« (Lutetiae 1824) ab Alphonso de Beauchamp scriptum est; Fouché autem ipse multa pamphleta prelo mandavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Louis Madelin, Fouché. Der Mann, den selbst Napoleon fürchtete. Heyne, Monaci 1989, ISBN 3-453-03035-4
  • Joseph Fouché: Erinnerungen von Joseph Fouché – Polizeiminister Napoleons I. Julius Hoffmann, Stuttgart 1920, nova editio: Comino, Berolini 2020, ISBN 978-3-945831-23-6
  • Rolf Schneider: Die Briefe des Joseph F. Katzengraben, Berolini 1995, ISBN 3-910178-21-9
  • Paul Elgers: Im Schatten Napoleons. Joseph Fouché, der Meister der Intrige. Greifenverlag, Rudolphopoli 2010, ISBN 978-3-86939-170-0
  • Clemens Klünemann: Gier nach Anerkennung. J. F. und die Fäden der Macht. In: Dokumente – Documents, Bonn am Rhein, Nr. 1/2010 p. 77–80, ISSN 0012-5172
  • Ernest Daudet: La Police et les Chouans sous le Consulat et l’Empire. 1800–1815. Plon, Lutetiae 1895
  • Pierre M. Desmarest: Témoignages historiques, ou 15 ans de haute police sous Napoleon. Slatkine-Megariotis, Genavae 1977
  • Edouard Guillon: Les complots militaires sous le Consulat et l’Empire. Plon, Lutetiae 1894
  • Ernest Picard: Bonaparte et Moreau. L‘entente initiale, les premiers dissentiments, la rupture. Plon, Lutetiae 1905
  • Gilbert A. Thierry: Conspirateurs et gens de police. Le complot de libelles. Colin, Lutetiae 1903
  • Henri Welschinger: Le Duc d’Enghien. L‘énlèvement d’Ettenheim et l’exécution de Vincennes. Plon, Lutetiae, 1913
  • Stephanus Zweig: Joseph Fouché. Bildnis eines politischen Menschen. Francofurti ad Moenum: S. Fischer Verlag, 1999. ISBN 3-596-21915-9.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Fouché spectant.
  • Brevis biographia (Germanice)