Paulus Barras

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paulus Barras

Paulus Franciscus Ioannes Nicolaus, Vicecomes de Barras (natus in Fox-Amphoux die 30 Iunii 1755; mortuus in Chaillot Lutetiae die 29 Ianuarii 1828) fuit politicorum peritus Francicus qui Directorio interfuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Nobili genere natus velut succenturio minor ad Insulam Franciae et postea in Indiam Orientalem iit ubi in Anglos pugnabat. Militiis velut centurio valedicens Lutetiae licentiosus vitam libere egit, antequam anno 1789 politica nova inflammaretur. Oppugnationibus carceris Bastille (14.7.1789) et Palatii Laterariarum (10.8.1792) interfuit. In Conventum electus Factionis montanae membrum factus est; Telo Martius oppugnatus est Paulo Barras ductore. Die 27 Iulii 1794 vigilum armatorum Parisiensium dux creatus est, quo in munere copias Francisci Hanriot percussit et Maximilianum de Robespierre cepit.

Inde modestiorem se ostendit et multorum decapitationem suspendit. Die 5 Octobris 1795 Napoleonem generalem iuvenem adiuvit, ut manipuli regii vis frangeretur. Postquam Directorium institutum est partes maximi momenti egit e.g. ut mediator maecenatum Napoleoni benevolorum. Die 4 Septembris 1797 monarchiae fautores sibi adversarios removit sed, quia nimis prodige nepotabatur, die 9 Novembris 1799 a Napoleone ipso depositus est. Tunc sese contulit Boissy-Saint-Léger ad Castellum Grosbois. Restauratione regia peracta Chaillot apud Lutetiam latifundia sibi comparavit ubi affluenter porro delargiebatur.

Commentarii de eius vita, quem Duruy Lutetiae anno 1896 edidit, indistincti et ambigii sunt atque historico valore egent.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mémoires de Barras, membre du Directoire. Publié avec une introduction générale, des Préfaces et des Appendices par Georges Duruy, 4 tomi; Lutetiae: Hachette, 1895–1896
  • Jacques Vivent: Barras: Le Roi de la République, 1755–1829; Lutetiae: Hachette, 1938
  • Arnold Steiniger: Ein Lebemann als Staatsmann. Der Vicomte de Barras, Deutsche Buch-Gemeinschaft, Berolini 1953
  • Jean Paul Garnier: Barras, le roi du Directoire, Lutetiae, Perrin, 1970
  • Éric Le Nabour: Barras, le vicomte rouge, Lutetiae, Jean-Claude Lattès, 1982
  • Pierre Temin: Barras, chef d’État oublié, ou: Le procès du vicomte à l’ail contre l’histoire, Genavae, Rousseau, 1992
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Barras spectant.