Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Iosephus Blatter

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iosephus Blatter Brasiliopoli die 28 Septembris 2006

Iosephus Blatter (natus in Visp Helvetici pagi Valesiae die 10 Martii 1936), qui iuvenis pedilusor fuit et alumnus universitatis Lausannensis, fuit postea pediludii societatum dux et ab anno 1998 ad 2015 praeses FIFA.

Accusationes corruptionis[recensere | fontem recensere]

Mense Iunio 2015 septem secretarii FIFA, qui Turicum ad conventum FIFA venerant, a vigilibus Helvetiae in carcerem missi sunt, rogatu FBI, qui magistratus Americanus eos corruptionis accusabat. Tamen Blatter die sequenti a maiore numero legatorum iterum praeses FIFAe electus est. Paucos dies post totus mundus magna admiratione cognovit, quod Blatter se a magistratu recessurum nuntiavit. Sed pro tempore praeses omnium pedilusorum manet. Nunc autem accusationes corruptionis etiam contra ipsum praesidem proferuntur[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephus Blatter spectant (1, 2).