Iosephus Angelus Gurría

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iosephus Angelus Gurría
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Angelus Gurría: imago
Nativitas: 8 Maii 1950; Tampico
Patria: Mexicum

Officium

Munus: Politicus, Legatus, Oeconomus

Consociatio

Factio: Institutional Revolutionary Party

Iosephus Angelus Gurría, vulgo plenius José Ángel Gurría Treviño (Tampico in urbe natus die 8 Maii 1950) est politicus Mexicanus et internationalis.

Alumnus est universitatis nationalis autonomae Mexicanae universitatumque Ledesiensis et Harvardianae. Rector fuit argentariarum Mexicanarum evolutionis nationalis[es] ab anno 1992 et commercii externi[es] ab anno 1993. Cancellarius vel secretarius a rebus externis Mexicanus a die 1 Decembris 1994 et 31 Decembris 1997, secretarius a vectigalibus a die 1 Ianuarii 1998 ad 30 Novembris 2000 meruit, praeside Ernesto Zedillo. Res oeconomicas Mexici optimo modo emendavisse habetur. Ergo praeses Vincentius Fox candidaturam eius ad rectionem ordinis oeconomicae cooperationi et evolutioni favendis anno 2005 promovit, bono successu. Quo officio a die 1 Iunii 2006 fungitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Hector Timerman cancellarius Argentinus (ad sinistram) et Iosephus Angelus Gurría anno 2011 colloquentes

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Angelum Gurría spectant.
Secretarii generales ordinis oeconomicae cooperationi et evolutioni favendis