Universitas Nationalis Autonoma Mexici

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Universitas Nationalis Autonoma Mexici
Escudo-UNAM-escalable.svg

Sententia: Quia spiritus in carnem meam poterit loqui
Forma: Publicae
Dos: $2,400,000,000.00[1]
Praeses: Josephus Narro Robles Página del rector - UNAM apud www.dgi.unam.mx/rector
Alii operarii: 36,750
Discipuli graduandi: 187,195
Discipuli graduati: 26,169
Locus: Mexicopolis, Districtus Foederalis, Mexicum
Campus: Urbana
Situs interretialis: unam.mx


Universitas Nationalis Autonoma Mexici, etiam nota ut UNAM, universitas est praecipua Mexicana, anno 1551 constituta a decreto regali a Carolo V Imperatore signato oppidi Pintiae, in Hispania. Nata est "Regia et Pontificia Universitas Mexici" et est altera ex antiquissimis Americanis universitatibus, post Limensem Universitatem Nationalem Maiorem Sancti Marci, in Peruvia. Maxima et praecipua est universitas in America Latina et Hispania.

Civitas Universitaria et campi alii[recensere | fontem recensere]

Civitas Universitaria campus est principalis locatus in Cuiacano, vico Mexicopolitano meridionali, conditus anno 1954. Designata est ab architectis Mario Pani, Henrico del Moral, Domenico Garcia Ramos, et aliis. Occupat sex chiliometra quadrata (maior est quam Monoecus et Civitas Vaticana), et habet aedificia circiter mille. Comprehendit stadium Olympicum aptum ad septuaginta milia spectatores accommodandos, facultates et instituta quadraginta, hortum botanicum et hortum oecologicum, bibliothecas centum quadraginta cum quinquaginta centena milia libris (Bibliothecam Mediam et Bibliothecam, Hemerothecam Nationalem, et alia), musea duo, theatra nonnulla et auditoria, ingentem glyptothecam sub divo, odeum, et cetera. Regio est quasi separata in medio Mexicopolis, cum regulationibus propriis et gubernatione.

Campos alios habet universitas in Mexicopoli praeter Civitatem Universitariam, in civitatibus aliis Mexici, et in Sicago, Sancto Antonio, et Quebeco.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. UNAM. "Portal de Estadística Universitaria". Universidad Nacional Autónoma de México