Hector Timerman

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hector Timerman
Res apud Vicidata repertae:
Hector Timerman: imago
Nativitas: 16 Decembris 1953; Bonaëropolis
Obitus: 30 Decembris 2018; Bonaëropolis
Patria: Argentina

Officium

Officium: Legatus
Munus: Legatus, diurnarius, Iurum humanorum defensor

Consociatio

Factio: Front for Victory
Religio: Religio Iudaica

Familia

Genitores: Jacobo Timerman;

Memoria

Laurae: Grand Cross of the Order of the Sun of Peru‎
Ministri Argentinenses Amatus Boudou (ad sinistram partem), Hector Timerman, Debora Giorgi in Paraguaia anno 2011 congredientes

Hector Timerman, vulgo plene Héctor Marcos Timerman (in urbe Boni Aëris natus die 16 Decembris 1953; die 30 Decembris 2018 mortuus) fuit legatus et politicus Argentinae.

Hector Timerman filius fuit Iacobi Timerman qui, director diarii La Opinión, anno 1977 incarceratus et cruciatus est sub regimine Georgii Raphaelis Videlae. Hector anno insequenti profugus urbem Novum Eboracum petivit ubi civitatem Americanam accepit, apud universitatem Columbiae studuit, diurnarius operam dedit, uxorem Annabellam Selecki duxit filiamque Iordanam genuit, parentibus eisdem annis in Israële exsules degentibus. Patre iam anno 1984, Hector anno 1989 ad Argentinam revenit, ubi diurnarius tam libellorum quam programmatum televisificorum pro iuribus humanis operam dedit. Iussu praesidis Christinae de Kirchner munus consulis generalis Argentinensis apud Novum Eboracum mense Iulio 2004 suscepit, civitatemque Americanam recusavit. A mense Decembri 2007 Vasingtoniae legatus Argentinensis meruit iuxta regimen Civitatum Foederatarum. Cancellario vel ministro rerum externarum Georgio Taiana subito demisso, Hector Timerman eo successor meruit a die 22 Iunii 2010 ad 10 Decembris 2015, Christina Fernández de Kirchner praeside.

Scripta[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hectorem Timerman spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:


Consilia ministrorum Argentinensia Christinae Fernández de Kirchner 2007–2015
Coat of arms of Argentina.svg
Praesides consiliiAlbertus Fernández 2003 • Sergius Massa 2008 • Hannibal Fernández 2009 • Ioannes Manuel Abal Medina 2011 • Georgius Capitanich 2013 • Hannibal Fernández 2015
Ministriagricultura Iulianus Domínguez, Norbertus Yahuar, Carolus Casamiquela • cultura Theresia Parodi • eruditio Ioannes Carolus Tedesco, Albertus Sileoni • evolutio socialis Alicia Kirchner • industria Debora Giorgi • iustitia Hannibal Fernández, Iulius Alak • labor Carolus Tomada • munitio et securitas Nilda Garré, Arthurus Puricelli, Augustinus Rossi, Maria Caecilia Rodríguez • oeconomia Martinus Lousteau, Carolus Fernández, Amatus Boudou, Ferdinandus Lorenzino, Axel Kicillof • opera publica Iulius de Vido • peregrinatio Carolus Henricus Meyer • res externae Georgius Taiana, Hector Timerman • res internae Florentius Randazzo • technologia Linus Barañao • valetudo Gratiella Ocaña, Ioannes Ludovicus Manzur
Ministri rerum externarum Argentinenses (1983–)