Iosephmaria Escrivá

Latinitas bona
E Vicipaedia
Imago Sancti Iosephmaria in Civitas Vaticani
Statua Sancti Iosephmaria apud Basilicam romanam Sancti Petri
Wikidata Iosephmaria Escrivá
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Ianuarii 1902; Barbastro
Obitus: 26 Iunii 1975; Roma
Patria: Hispania
Nomen nativum: José María Julián Mariano Escrivá Albás

Familia

Genitores: José Escriba y Corzán; María de los Dolores Albás y Blanc

Memoria

Sepultura: prelatic church of Our Lady of Peace
Sanctus, Beatus (feriae die 26 Iunii)

Insignia heraldica

Iosephmaria Escrivá: insigne
Iosephmaria Escrivá: insigne


Sanctus Iosephmaria Escrivá[1] de Balaguer[2] (19021975) fuit Hispanicus in Ecclesia Catholica Romana presbyter et Praelaturae Operis Dei conditor, atque est Sanctae Romanae Ecclesiae sanctus, a Papa Ioanne Paulo II anno 2002 in album sanctorum inscriptus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Insignia Iosephi Mariae Escrivá

Natus est Barbastri in Hispania anno 1902, ordinatus est sacerdos anno 1925. Die 2 Octobris 1928 Opus Dei condidit, eoque novam in Ecclesia aperuit viam qua viri et feminae cuiuslibet condicionis vocationem Christianam, suas navitates in mundo sanctificantes, plene viverent: Opus Dei anno 1982 in praelaturam personalem erectum est. Praedicatione atque scriptis plurimum ad fideles laicos conscios reddendos peculiaris ipsorum missionis ecclesialis contulit. . Postquam tenero affectu aspexit imaginem Beatissimæ Virginis positam in loco eminenti habitationis in qua labori operam dabat, improviso mortuus est Romæ, die 26 iunii anno 1975. Eo tempore Opus Dei extendebatur in quinque continentes terras eiusque membra ultra 60.000 numerabantur, quæ, in servitium Ecclesiæ, eo ipso spiritu inflammabantur plenæ unionis cum Romano Pontifice et cum Episcopis, quem Sanctus Iosephmaria Escrivá semper coluit. Beatus Ioannes Paulus II inter Sanctos recensuit Fundatorem Operis Dei, die 6 octobris anno 2002. Eius festum liturgicum celebratur die 26 iunii. Corpus Sancti Iosephmariæ Escrivá iacet in ecclesia prælatitia Operis Dei, Sanctæ Mariæ de Pace dicata, Viale Bruno Buozzi 75, Roma.

Opera litteraria Iosephi Mariae Escrivá de Balaguer[recensere | fontem recensere]

Multos libros scripsit sanctus Iosephmaria:

Exscripti homiliarum sancti Iosephmariae[recensere | fontem recensere]

"Estote persuasi: non habebitis plerumque possibilitatem praestandarum fortiarum splendidissimarum praesertim quoniam vulgo occasio non adest. Vice versa, opportunitates non absunt probandi amoris Christi in parvis rebus, in quo normati est ". (Magnitudo vitae ordinariae, 11 martii 1960)


“Ubi id quod expetitis et labor atque amores vestri sunt, ibi est quoque locus in quo Iesu Christo cotidie occurrere potestis. In rebus enim vel magis materialibus huius mundi nos sanctificare debemus, Deo et cunctis hominibus servientes. In horizonte, filii mei, cælum et terra coniungi videntur. Attamen non est ita, quia vere coniunguntur in cordibus vestris, si sancte degitis vitam vestram ordinariam... ” (Mundum ardenter diligere, 8 octobris 1967)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Beatus Iosephmaria Escrivá": fons Latinus
  2. "Iosephmaria Escrivá de Balaguer":[1]. Nomine nativo "Iosephus Maria Iulianus Mariano Escrivá de Balaguer et Albás"