Jump to content

Ioannes de Cordoba

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes de Cordoba
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1503; Corduba
Obitus: 1595; Guaxaca

Ioannes de Cordoba[1] vel Hispanice Juan de Córdova (Cordubae in urbe natus anno 1503; Guaxacae in Mexico anno 1595 mortuus), fuit miles, deinde frater Dominicanus et linguista. Primus artem grammaticam lexiconque linguae Zapotecae composuit.

Titulus Vocabularii anno 1578 divulgati

E familia nobili ortus, iuvenis in exercitu Hispanico in Flandria et Germania militavit. Anno 1540 in expeditione Francisci Vázquez de Coronado ad regiones Sonoram et Novum Mexicum participavit ad civitatem mythicam Cibolam reperiendam. In ordinem Fratrum Praedicatorum Mexicopoli die 16 Decembris 1543 professus, in provinciam Guaxacam missus est. Provincialis anno 1568 selectus est, sed post duos annos ex hac dignitate deiectus propter regimine nimis severo. Inde in conventus Teitipac atque postea Tlacochahuaya recedit, ubi linguae Zapotecae indigenarum semper studens opera de hac lingua anno 1578 divulgari iussit.

Titulus artis grammaticae anno 1578 divulgatae
  • 1578 : Vocabulario en lengua çapoteca. Mexico: Pedro Ocharte y Antonio Ricardo; textus
  • 1578 : Arte en lengua zapoteca. Mexicopoli: en casa de Pedro Balli; textus
  1. "F. Ioannes de Cordoba": sic scribitur apud Pimentel (1886) p. 7

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Adolph Francis Alphonse Bandelier, "Juan de Cordova" in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) textus alius (Anglice)
  • Miguel Ángel Esparza Torres, "De nuevo sobre las motivaciones, argumentos e ideario de los misioneros lingüistas. Fray Juan de Córdova y su Arte zapoteca" in María Luisa Calero et al., edd., Métodos y resultados actuales en Historiografía Lingüística vol. 1 (Monasterii Germaniae: Nodus Publikationen, 2014) pp. 158-172
  • Wigberto Jiménez Moreno, Fray Juan de Córdova y la lengua zapoteca: introducción del Vocabulario castellano-zapoteco de fr. Juan de Córdova. Mexicopoli: Instituto Nacional de Antropología e Historia, 1942
  • Leonardo Manrique Castañeda, "El zapoteco de fray Juan de Córdoba" in Anuario de Letras vol. 6 (1966-1967) pp. 203-211
  • Michel R. Oudijk, "Fray Juan de Córdova" in Boletín FAHHO no. 21 (2017)
  • Francisco Pimentel, conde de Heras, ed. Arte del idioma zapoteco por el P. Fr. Juan de Córdova. Moreliae: Imprenta del Gobierno, 1886; textus
  • Thomas C. Smith Stark, "Dioses, sacerdotes y sacrificio: una mirada a la religión zapoteca a través del Vocabulario en lengua çapoteca de Juan de Córdova" in Victor de la Cruz, Marcus Winter, edd., La religión de los binnigula'sa' (Guaxacae: IEEPO, 2002)
  • Thomas C. Smith Stark, "La ortografía del zapoteco en el Vocabulario de Fray Juan de Córdova" in Escritura zapoteca: 2500 años de historia (Mexicopoli: CIESAS/Porrua, 2003)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]