Ioannes Pyr'ev
Obitus: 7 Februarii 1968; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Familia
Memoria
Ioannes Alexandri filius Pyr'ev (Russice Иван Александрович Пырьев, tr. Ivan Aleksandrovič Pyr'ev; natus die 4 [17] Novembris 1901 in vico Kamen' gubernii Tomensis, qui nunc est urbs Kamen'-na-Obi territiorii Altaici, mortuus die 7 Februarii 1968 Moscuae) fuit moderator et scriptor cinematographicus Sovieticus, conditor et praeses primus Unionis cinematographistarum URSS.
Pyr'ev, in familia agricolarum natus, in bellis primo mundano et civili Russico participavit, postquam factus est actor, et ab anno 1925 ut moderator et scriptor cinematographicus favebat operi. Notae sunt eius pelliculae comoedicae musicales Sponsa pollens («Богатая невеста», anno 1937 creata), Tractoristae («Трактористы», anno 1939), Subulca et pastor («Свинарка и пастух», anno 1941), Cosaci Cubanici («Кубанские казаки», anno 1949) cum Marina Ladynina (tunc uxore moderatoris) primas agenti.
Pro creatura sua titulo Artificis Popularis URSS (anno 1948) atque sexies Praemiis Stalinianis (annis 1941, 1942, 1943, 1946, 1948 et 1951) dignatus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Pyr'ev spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |