Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus

Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus (Italiane: Giovanni Pierluigi da Palestrina) fuit musicus praeclarissimus, compositor madrigalium, qui Sancto Philippo Neri duce instauravit musicam sacram sui temporis. Secundum plurimos viros doctos, conditor fuit Scholae Romanae, et in suis operibus dedit sacrae musicae poliphonicae Renascentiae culmen.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est circa Romam, in oppido Praenesti (Italiane: Palestrina), circa annum 1525. Anno 1537, fuit in urbe, cantor apud basilicam Sanctae Mariae Maioris, ubi Sancto Philippo sociatus, deinde factus est rector Scholae Iulianae, et ibi nonnulli magna opera musicalia composuit. Ei datus est opus reformandi cantus Gregoriani, et usque ad hodie notus est auctor musicae. Mortuus est 2 Februarii 1594.

Nomen semper scripsit "Giovanni Petraloysio," et ab aliis "Gianetto" nominatus est. Magistri primi fuerunt Robin Mallapert et Firmin Lebel, ambo Francogallici. Anno 1544 Praenestinus magister organi fit in ecclesia cathedrali Sancti Agapiti, oppido Praenesti, ubi usque ad 1551 mansit. Uxorem anno 1547 duxit Lucretiam Gozi; tres filii eis nati sunt.[1]

Anno 1551 novum munus accepit in Cappella Giulia Romae. Imprimis fuit magister cantorum, postea magister cappellae. Anno 1554 primum librum Missarum edidit.

Opera[recensere | fontem recensere]

"Kyrie eleison" e Missa Papae Marcelli Praenestini

Plus quam centum Missarum scripsit, etiam madrigales et motetos. Celeberrima missa est Missa Papae Marcelli.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lewis Lockwood, Noel O'Regan, Jessie Ann Owens, "Palaestrina, Giovanni Pierluigi da," in situ Grove Music Online

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrews, H. K. An Introduction to the Technique of Palestrina. Londini: Novello, 1958. OCLC 890652
  • Baini, Giuseppe. Memorie storico-critiche della vita e delle opere di Giovanni Pierluigi da Palestrina. Romae: Società tipografica, 1828. OCLC 2057906
  • Jeppesen, Knut. The Style of Palestrina and the Dissonance. Copenhagen: E. Munksgaard, 1946. OCLC 1132704
  • Lockwood, Lewis, et alii. Grove Music Online. Oxonii: Oxford University Press, 2007-2013.
  • Marvin, Clara. Giovanni Pierluigi da Palestrina: A Guide to Research. Novi Eboraci: Routledge, 2002. ISBN 0815323514.
  • Pyne, Zoe Kendrick. Giovanni Pierluigi da Palestrina: His Life and Times. Londini: J. Lane, 1922. OCLC 890662

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Petrum Aloysium Praenestinum spectant.

Mille Paginae.png


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!