Latinitas nondum censa

Ioannes Lipsky

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Lipsky
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Lipsky: imago
Nativitas: 15 Maii 1947; Cedar Rapids
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Officium: Managing Director of the International Monetary Fund
Munus: Oeconomus, Argentarius
Patronus: Universitas Hopkinsiensis
Ioannes Lipsky (ad sinistram partem), Sergius Ignat'ev et Vladimirus Putin Moscuae anno 2010 ab Alexio Nikol'skij picti

Ioannes Lipsky, vulgo plenius John Phillip Lipsky (natus anno 1947 in urbe Cedar Rapids Iovae) a die 15 Maii usque ad 5 Iulii 2011 breviter Aerarium Monetarium Internationale rexit, Dominico Strauss-Kahn subito ab hoc munere abscedens, Christina Lagarde nondum successa.

In familia ex Ucraina migrata educatus, Ioannes Lipsky est alumnus universitatum Wesleyanae et Stanfordiensis. Inde apud Aerarium Monetarium Internationale operam dedit, interdum Vasingtoniae sed inter annos 1978 et 1980 in Chilia, legatus Aerarii, Augusto Pinochet eis annis imperante. Ab anno 1984 argentarius meruit pro Salomon Brothers, Chase Manhattan Bank et J. P. Morgan. Fuit rector deputatus principalis Aerarii Monetarii Internationalis annis 2006-2011. Hodie apud universitatem Johns Hopkins in Schola Studiorum Internationalium Superiorum docet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Rectores Fundi monetarii internationalis