Latinitas bona

Horatius Koehler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Horatius Köhler

Horatius (Horst) Koehler (natus 22 Februarii 1943 in oppido Skierbieszów Poloniae) Praeses Foederalis Germaniae ab anno 2004 ad diem 31 Maii 2010 fuit.

Familia, iuventus, munus[recensere | fontem recensere]

Maiores Horatii Köhler agricolae Theodisci fuerunt, qui in Romania vixerunt. Post secundum bellum mundanum coeptum parentes in Poloniam a Germania occupata migraverunt, ubi Horatius Köhler natus est. Anno 1944 familia metu exercitus Sovietici in oppidum Zöbigker (apud Lipsiam) fugit. Ibi Köhler ad annum 1953 vixit. Deinde familia communistas tum in oriente parte Germaniae regnantes fugit et in castris fugitivorum vixit. Ab anno 1957 Köhler gymnasium frequentabat et 1963 maturitatem adeptus est. Deinde militavit et Tubingae oeconomiae et iurisprudentiae studebat. Anno 1969 diploma oeconomiae accepit et ad annum 1976 adiutor scientificus in instituto oeconomico Universitatis Tubingensis laboravit. Anno 1977 doctor promotus est. Deinde in Administerio Foederali Oeconomiae laboravit. Anno 1981/1982 in cancellaria statali Slesvici et Holsatiae et deinde in Administerio Foederali Aerarii Publici laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Köhler, qui anno 1981 sodalis CDU factus est, Annis 1990 - 1993 secretarius statalis in Administerio Foederali Aerarii Publici erat et deinde ad annum 1998 foedus Theodiscum aerariorum comparsorum rexit. Anno 2000 Köhler Gerardo Schröder suadente director Aerarii Monetarii Internationalis factus est. 23 Maii 2004 Köhler deinde candidatus Christianae Democraticae Unionis Germaniae et Factionis Democraticae Liberalis Germaniae praeses foederalis electus est. 23 Maii 2009 iisdem factionibus iterum creatus est.

Recessus[recensere | fontem recensere]

31 Maii 2010 autem Köhler a magistratu praesidis se recessit, quod propter orationem quandam maxime vituperatus est. Nam 22 Maii dixerat Germaniam et commercii causa bellis interesse debere. Multi homines haec verba ad bellum Afghanicum pertinere crediderunt. Pro tempore successor eius secundum constitutionem Germanicam Jens Böhrnsen, praeses Consilii Foederalis et magister civium Urbis Hanseaticae Bremae factus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Horatium Köhler spectant.
Praesides Germaniae
Coat of arms of Germany.svg
1919–1945 Fridericus Ebert 1919 • Gualterus Simons 1925, pro tempore • Paulus de Hindenburg 1925 • Adolphus Hitler ductor 1934 • Carolus Dönitz 1945
1949– Theodorus Heuss 1949 • Henricus Luebke 1959 • Gustavus Heinemann 1969 • Gualterus Scheel 1974 • Carolus Carstens 1979 • Ricardus de Weizsaecker 1984 • Romanus Herzog 1994 • Ioannes Rau 1999 • Horatius Koehler 2004 • Ioannes Böhrnsen 2010, pro tempore • Christianus Wulff 2010 • Horatius Seehofer 2012, pro tempore • Ioachimus Gauck 2012
Rectores Fundi monetarii internationalis
Lagarde, Christine (IMF 2009).jpg
Camillus Gutt 1946 • Inguarus Rooth 1951 • Petrus Jacobsson 1956 • Petrus Paulus Schweitzer 1963 • Henricus Ioannes Witterveen 1973 • Iacobus de Larosière 1978 • Michael Camdessus 1987 • Horatius Koehler 2000 • Rodericus Rato 2004 • Dominicus Strauss-Kahn 2007 • Ioannes Lipsky 2011 • Christina Lagarde 2011