Ioannes Latinus

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Latinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1518; Aethiopia, Cabra
Obitus: 1590s; Granata
Patria: Hispania
Nomen nativum: unknown value

Memoria

Sepultura: Church of Saint Anne

Ioannes Latinus (Hispanice Juan Latino) vel Ioannes de Sessa, circa annum 1518 natus et post annum 1594 Granatae mortuus, fuit professor et humanista Hispanicus Aethiopicae originis et poeta Latinus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Puer Aethiopicus Ludovici Ferdinandi de Córdoba y Zúñiga, comitis Cabra servus fuit; cum autem Gundisalvo filio eius educatus est et doctrinas varias necnon linguam Latinam didicit; Gundisalvum et in Universitatem Granatensem sequebatur, ubi ei primum in auditoria intrare prohibebatur, et lectores in limine stans Ioannes audiebat. Anno 1538, manumissus est, et universitatis cursum studiorum anno 1546 finivit. Ab anno 1556 usque ad annum 1586, eiusdem universitatis professor docuit.

Tres libri Ioannis Latini noti sunt:

  • Ad catholicum pariter . . . Philippum, Deque Sanctissimi Pii Quinti . . . et Austrias Carmen (1573)
  • De translatione corporum regalium (1576)
  • Ad Excellentissimum et Invictissimum D. D. Gonzalum Ferdinandez a Corduba, (1585)

Austrias carmen epicum proelium Lepanthinum describit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

De Ioanne Latino[recensere | fontem recensere]

  • González Vázquez, José (1983). «Juan Latino, imitador de Virgilio». Ejemplar dedicado a: Bimilenario de Virgilio). Estudios de filología latina (3): 129-138.
  • Marín Ocete, A. (1923 y 1924). «El negro Juan Latino. Ensayo de un estudio biográfico y crítico». Revista del Centro de Estudios Históricos de Granada y su Reino: 97 102 y 25 82.
  • Sánchez Marín, José Antonio; Muñoz Martin, María Nieves (1980). «La Austriada de Juan Latino: teoría y creación literaria épicas». Estudios de Filología Latina: 211-216.
  • Muñoz Martín, María Nieves (2009). «El Maestro Juan Latino en la Granada renacentista. Su ciudad, su vida, sus protectores». Florentia Iliberritana (20): 231-264.