Ioannes Immanuel Baggesen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Baggesen

Ioannes Immanuel vulgo Jens Baggesen (natus Korsør in Selandia die 15 Februarii 1764; Hamburgi mortuus die 3 Octobris 1826) fuit scriptor Danicus et Theodiscus. Illuminismi et Rerum novarum Francicarum fautor erat. Nonnumquam comparabatur Christophoro Martino Wieland Germano.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gryllus de rixa inter Baggesen - ad sinistram - et Oehlenschläger de litteris optimis
Monumentum in Korsør

Post studia Hafniae perfecta iste homo trepidus alterna versabatur in Germania, Francia et Anglia. In Helvetia autem Sophiam, neptem Alberti de Haller, in matrimonium duxit. Sophia mortua ilico Lutetiae Franciscam Reybaz ductitavit. Postquam Kieliae scaenarum moderatoris et professoris muneribus functus est anno 1813 Hafniam revertit. Ibi, poeta inter mores litterariostransitorius, rixas satiricas acerrimas contra Adamum Oehlenschläger, istum Romanticismi Germanici discipulum, indixit. Scholae istius confusionem invehebatur opere egregio »Scherzhafte Reimbriefen« (collectio anno 1807) et facetis opusculis his »Mein Doppelgänger und ich selbst«, »Per Vrøvler«, »Danfana«, »Karfunkel oder Klingklingelalmanach, ein Taschenbuch für vollendete Romantiker und angehende Mystiker auf das Jahr der Gnade 1810« (Theodisce; Tubingae 1810), »Der vollendete Faust, oder Romanien in Jauer« (carmen dramaticum; Lipsiae 1836). Sed victus est fortitudine morum recentium et multitudine inimicorum. Anno 1820 spiritu et corpore confectus Hafniam relinquens thermas et curationis locos multos visebat et mortuus est Hamburgi in patriam profecturus.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Res suas optimas in satura et facetis creavit. Primus scriptor Danicus fuit, qui sermonem patrium vere calluit et querelae inter sectatores Romanticismi et Realismi viam eius correctam probaverunt. Inter opera alia Danice scripta sint ultra mentionis dignae haec: »Comiske Fortællinger« (1785), »Eventyrer og comiske Fortællinge« (1807), »Labyrinthen« (1792–1793), porro interpretatio extraordinara Holbergii operis Latini de Nicolaii Klimii itinere subterraneo. Ingenium suum splendidum linguisticum elucet etiam in quinque tomis carminum Theodiscorum, quorum ultra citemus »Parthenais« (1804; itineris descriptio in hexametris secundum eidyllia Ioannis Henrici Voß), »Heideblumen« (1808) et »Adam und Eva« (epos comicum).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Karin Hoff: Die Entdeckung der Zwischenräume. Literarische Projekte der Spätaufklärung zwischen Skandinavien und Deutschland, Göttingen 2003, ISBN 3-89244-703-9.
  • Manfred Jessen-Klingenberg: Jens Baggesen. Ein dänischer Dichter als Professor in Kiel. In: Begegnungen mit Kiel. Gabe der Christian-Albrechts-Universität zur 750-Jahr-Feier der Stadt. Edidit Werner Paravicini. Wachholtz, Neumünster 1992, ISBN 3-529-02722-7, p. 373–376.
  • Adalbert Elschenbroich: Baggesen, Jens Immanuel. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 1, Duncker & Humblot, Berlin 1953, S. 538 f. (Digitalisat).
  • Otto E. Hesse: Jens Baggesen und die deutsche Philosophie, Lipsiae 1914.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Baggesen spectant.