Ioannes Godofredus Gregorii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effigies Melissantis quam pepigit Martinus Bernigeroth circa annum 1715

Ioannes Godofredus Gregorii (pseudonymo Melissantes; natus Tobae in Circulo Kyffhäuser die 17 Februarii 1685, mortuus Dornheimiae in Circulo Ilm die 4 Augusti 1770) fuit Germanicus theologus et sciens universalis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Melissantes non solum theologiae studebat sed etiam rebus geographicis historicis anticis: id fecit, cum esset instructor privatus et postea tamquam parochus in Siegelbach, Dosdorf et Dornheim. Opera eius diligentissime exarata omnibus nota et dilecta fuerunt, quamquam haud cuncta in eis descripta scientifice vera sunt. Fratres Grimm, Ludovicus Bechstein, Achim von Arnim et alii sumpserunt fabulas a Melissante collectas ut amplius tractarent eas (e.gl. Der Rattenfänger von Hameln, Kyffhäusersage, Der Graf von Gleichen, Faustens Höllenzwang, Wilhelm Tell). Legebant libenter eius opera Carlotta Ludovica Antonetta von Schiller et Ioannes Volfgangus Goethius. Libris suis didascalibus et psychologicis generationibus sequentibus inspectus permultos in tempus Barocum tradidit. Etiam musica ei cordi fuit; numerari potest inter primis diurnariis policitis-geographicis. Num Ioannem Sebastianum Bach convenerit, litigatur.

Maxime illustria suo tempore erant opera haec:

  • Das jetzt florirende Thüringen, Erfordiae 1711
  • Beschreibung einiger Bergschlösser in Thüringen, Erfordiae 1712
  • Jetztlebendes Europa oder genealogische Beschreibung aller jetzt lebenden Durchlauchtigsten Häuser, Francofurti 1715–33
  • Neu eröffneter Schauplatz denkwürdiger Geschichten berühmter Städte und Schlösser in Deutschland, Francofurti 1715
  • Geographia novissima generalis, specialis et specialissima, oder eine durch accurate Fragen wohl eingerichtete Welt-, Land- und Städtebeschreibung, Erfordiae 1708
  • Historische Nachricht von Erfurt und Tennstädt

Fons[recensere | fontem recensere]

Tractatio "Gregorii, Johann Gottfried" a Bernardo Anemüller, apud: Allgemeine Deutsche Biographie, herausgegeben von der Historischen Kommission bei der Bayerischen Akademie der Wissenschaften, vol. 9 (1879), p. 630–631, quae legi possunt hic in interreti.