Ioannes Fredericus Oberlin

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Fredericus Oberlin
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Fredericus Oberlin: subscriptio
Ioannes Fredericus Oberlin: subscriptio
Nativitas: 31 Augusti 1740; Argentoratum
Obitus: 1 Iunii 1826; Waldersbach
Patria: Francia

Familia

Genitores: Johann Georg Oberlin;

Memoria

Sepultura: Fouday

Ioannes Fredericus vulgo Johann Friedrich Oberlin (natus Argentorati die 31 Augusti 1740; mortuus Waldersbach die 1 Iunii 1826) fuit parochus protestanticus Alsatianus, reformator socialis, et scriptor theologicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius magistri Ioannis Georgii Olberin Argentorati theologiae studens erat annoque 1736 philosophiae magister creatus est. Anno autem 1766 installatus? est Waldersbach in Valle Lapidea (Ban de la Roche) apud Vosegum montem. Regioni partim incultae benefecit agriculturam atque horticulturam modernizans? et pontes atque vias construens. Insuper quaestuarias domos (e.g. nendo texendoque) in regione ista pauperrima institui curavit. Omnibus rebus annuit atque auxiliabatur amicus Basiliensis Ioannes Lucas Legrand.

Oberlin quoque infantibus pusillis scholam maternam (salle d'asile) aperuit Ludovica Scheppler ancilla moderante itaque praecursor Frederici Fröbel putatur. Generatim Oberlin auctore bonitas vitae et numerus incolarum ubique aucta est, quod homines totius Europae ad admirationem movit. Cum multi patriotae annis 1816 et 1817 fame laborarent caritas eius maxime splendebat. Quoad theologiam mysticae mirae pietismo simili indulsit. Iacobus Michael Reinholdus Lenz vesanus a Oberlin sartus et tectus conservatus est; de istis diebus Georgius Büchner novellam psychologicam bene notam scripsit.

Eius scripta edidit Burckhardt Stuttgardiae anno 1843 quattuor in tomis. Eius corpus sepultum est in sepulcreto Fouday, et cruci inscriptio Oberlin patris data est. Ieremias Iacobus Oberlin frater scriptor, philologus, editor, et bibliothecarius fuit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]