Jump to content

Ioannes Calder

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Ioannes Calder, vulgo plene John Mackenzie Calder (natus die 25 Ianuarii 1927; mortuus die 13 Augusti 2018) fuit domús editorialis Londiniensis rector. Opera magni momenti edidit auctorum recentium et hodiernorum inter quos eminent Samuel Beckett, Margarita Duras, Alanus Robbe-Grillet.

Ioannes Calder, in Scotia natus matre Canadiana, partim in urbibus Sherbrooke et Monte Regio educatus est. Alumnus est universitatis Turicensis. Cum Marion Boyars inter annos 1963 et 1975 collaboravit; eo tempore libros divulgaverunt Huberti Selby, Kenethi Kesey, Henrici Miller, Gulielmi Burroughs, aliorum.

Schedae et documenta eius partim apud Institutum Memoriarum Editionis Hodiernae ad vicum Saint-Germain-la-Blanche-Herbe servantur, partim apud bibliothecam Lilly Universitatis Indianensis Bloomington in urbe.

  • 2001 : Pursuit: the Uncensored Memoirs of John Calder. Londinii: Calder Publications
  • 2001 : The Philosophy of Samuel Beckett. Londinii: Calder Publications
  • 2013 : The Garden of Eros: The Story of Paris Expatriates and the Post-War Literary Scene. Londinii: Alma Books. ISBN 9780957452206

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]