Ioannes Ögmundsson

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Ögmundsson librum baculumque pastorale tenens. Haec pagina de codice Islandico est 19 saeculo scripto. Inscriptio paginae Lingua Latina esset: Ioannes Sanctus Ögmundi Filius - Primus Holae Episcopus

Ioannes Ögmundsson aut Ioannes Ögmundi filius[1] (1052 - 23 Aprilis 1121) (Islandice: Jón Ögmundarson aut Jón Ögmundsson) primus episcopus fuit Holae.

Ioannes filius fuit Ögmundi Thorkelssonis et Throgerdi Egilsdottis, qui Breidabolstado in Fliotshlide habitaverunt. Schalholtiae apud Isleifum Gissurarsonem didicit, deinde in Regnum Daniae et Norvegiae ivit amplius discendi causa. Eo ad Islandiam redientem, Saemundum scientem Sigfussonem cognovit.

Ioannes omnino multa fecit. Scholam Holae condidit, ubi, inter Islandicos, magistri alieni docuerunt. Nomina dierum Islandicorum invenit, quibus adhuc Islandici utuntur. Romam ivit sedem episcopi confirmatum et papa iussit eum epoiscopum fore. Episcopus die 29 Aprilis 1106 factus est.

Ab Althingis sanctus anno 1200 appellatus est, quod papa numquam confirmavit. Attamen custos sanctus Ecclesiae Catholicae in Islanda est, diem habens suae missae 3 Martii. In Norvegia quoque sanctus vocatus est, missam habens suam 23 Aprilis.

De Ioanne scripta est Historia Ioannis sancti, quae narrationem contenit de episcopi vita et operibus eius et humanitate illius temporis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gunnar Karlsson (2000). Iceland's 1100 Years : History of a Marginal Society. Londinii: C. Hurst & Co. ISBN 1-85065-420-4.
  • Unnar Árnason: Hver var Jón Ögmundsson? ("Quis fuit Ioannes Ögmundsson?" - Islandice)
  • Peter Foote (ed.): Biskupasögur 1, Rvík 2003.
  • Páll Eggert Ólason: Íslenskar æviskrár III, Reykjavík 1950
  • Árni Daníel Júlíusson, Jón Ólafur Ísberg et al. (red.): Íslenskur söguatlas 1, Iðunn, Rvík 1991
  • Saga Biskupsstólanna. Hólar 2006.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ad nomen Latinum vide fasciculum et Annales Islandici, p. 49