Breiðabólstaður

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia Bredabolstadi Rognavaldo Olafssone a descripta est et anno 1912 consecrata.

Breiðabólstaður vel Breidabolstadus[1] fundus est Fljodshlide in Islandia situs. Iamdudum ibi ecclesia adest, in qua multi sacerdotes clarissimi operati sunt, nonnulli posterius episcopi.

Ormus Ionsson, qui saepe Breidabolstadicus appellatus est, filius Ioannis Loftssonis, ibi habitavit, cuius soror, Hallveig Ormsdottir ibi et vixit cum marito, Bjorne Thorvaldssone Haukdaelo, fratre consanguineo Gissi Thorvaldssonis. Breidabolstado Biorn impetu Oddveriarum occisus est 17 Iunii 1221.

Ioannes Ögmundsson, primus episcoporum Holae, Breidabolstado sacerdos fuerat, velut Ögmundus Palsson antequam episcopi facti sunt. Högni Sigurdsson quoque ibi sacerdos fuit. Tomas Saemundsson, qui Fiolnim edit, monumentum Bredabolstado habet ubi et sacerdos fuit. Skúli Gíslason, qui fabulas collegit, saeculo 19 ibi sacerdos fuit.

Prima Breidabolstadi ecclesia saeculo 11 aedificata est, ea autem, quae nunc stat, consecrata anno 1912 est. Eam Rognvaldus Olafsson descripsit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Oddgeir Guðjónsson: "Fljótshlíð", Sunnlenskar byggðir IV, Búnaðarsamband Suðurlands 1982.
  • Vigfús Guðmundsson: Breiðabólstaður í Fljótshlíð, Reykjavík 1969.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Attestatio nominis Latini in Annalibus Islandicis, p. 357 et 365