Insulae Crozet

E Vicipaedia
Aquae cadentes insulae Possesionis

Insulae Crozet[1] sunt archipelagus Oceano Indico medio situs. Pars Terrarum australium antarcticarumque Francicarum est (ab anno 1955).

Aptenodyti patagonici in insulis Crozet

Archipelagus[recensere | fontem recensere]

Lacus des Skuas in insula Orientali

Sex insulae maiores in archipelgo sunt, multis insulis minoribus er saxis circumcinctae. Quattuor insulae gregem occidentalem componunt:

Ad orientem duae magnae insulae iacent:

Saxa litoralia insulae Possessionis

Natura et incolae[recensere | fontem recensere]

Insulae sunt saxosae et montanae; imber circa 300 dies per annum cadit et venti perpetui fortissimi flant. Glaciaria absunt, sed humus in saxis insularum Croset exiguus et minime fertilis est'; arbores et fritices absunt, solum herba et musci crescunt, vel saxa nuda totum annum manent. Eudyptes chrysolophus, Aptenodytes patagonicus, phocae, procellariae, diomedeae abundant.

Incolae absunt; sola statio exploratoria Alfredus Faure (nomine primi directoris appelata) in insula Possessionis laborat.

Diomedea exulans in insula Possessionis

Historia[recensere | fontem recensere]

A Marco Iosepho Marion Dufresne nauta Francogallico insulae anno 1772 primum inventae sunt; Dufresne eis nomen administri sui Iulii Crozet dedit. Iacobus Cook in circumnavigatione sua tertia ad insulas visitavit. Piscatores, qui phocas et balaenas capiebant, saeculo XIX et XX naves appellabant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 46°22′48″S 51°40′12″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "98413" apud INSEE • Store norske Lexikon • Encyclopædia Britannica