Latinitas nondum censa

Inscriptio Emeritensis ducis Sallae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pons Romanus Emeritensis, a Salla renovatus
Moenia Emeritensia, a Salla renovata, nunc destructa et in Emeritense Alcazaba inclusa.

Inscriptio Emeritensis ducis Sallae (ICERV 363 = IHC 23a) est scriptum Latinum in versu (elegiis), anno 483 compulsum Eurico Hispaniam regnante. Haec est inscriptio quae aedificationem refectionemque narrat pontium, portarum, moeniorum Emeritae Augustae, a Salla Gotho duce et Zenone archiepiscopo urbis.

Inscriptio nunc destructa est, sed recreata est in manuscripto Muzarabico.

Textus[recensere | fontem recensere]

Sol<v>erat antiquas moles ruinosa vetustas, lapsum et senio ruptum pendebat opus. Perdierat usum suspense via p(er) amnem et liberum pontis casus negabat iter. Nunc tempore potentis Getarum Ervigi [sic - Eurici] regis, quo deditas sibi precepit excoli terras, studuit magnanimus factis extendere n(o)m(e)n, veterum et titulis addidit Salla suum. Nam postquam eximiis no<v>a<v>it moenib(us) urbem, hoc magis miraculum patrare non destitit. Construxit arcos penitus fundabit in undis et mirum auctoris imitans vicit opus. Necnon patri(a)e tantum cr<e>are munimem sumi sacerdotis Zenonis suasit amor. Urbs Augusta [Emerita] felix mansura p(er) s(ae)c(u)la longa no<v>ate studio ducis et pontificis. (A)era DXXI [recte anno 483]

Textu edito et versibus rescripto:

Solverat antiquas moles ruinosa vetustas,
lapsum et senio ruptum pendebat opus.
Perdierat usum suspense via per amnem
et liberum pontis casus negabat iter.
Nunc tempore potentis Getarum Eurici regis,
quo deditas sibi praecepit excoli terras,
studuit magnanimus factis extendere nomen,
veterum et titulis addidit Salla suum.
Nam postquam eximiis novavit moenibus urbem,
hoc magis miraculum patrare non destitit.
Construxit arcos penitus fundabit in undis
et mirum auctoris imitans vicit opus.
Necnon patriae tantum creare munimem
sumi sacerdotis Zenonis suasit amor.
Urbs Augusta felix mansura per saecula longa
novate studio ducis et pontificis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.
  • Palol, P. de, G. Ripoll. 1988. Los godos en el occidente europeo: Ostrogodos y visigodos en los siglos V–VIII. Matriti: Ediciones Encuentro.
  • I. Vives Inscripciones Cristianas de la España romana y Visigoda Barcelona.

Nexus interni


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.