Imperium Incarum

E Vicipaedia
(Redirectum de Inca)
Salire ad: navigationem, quaerere
Tawantinsuyu
Imperium Incarum

Imperium Praecolumbianum

1250 — 1548 Flag of Cross of Burgundy.svg

Vexillum Imperii Incarum

Vexillum

Sententia nationalis: Ama llulla, ama suwa, ama qilla (Latine: Noli furari, noli mentiri, noli piger vel pigra esse)
Locus Imperii Incarum
Maximum spatium Imperii Incarum
Caput Cuscum
13°30′S, 71°58′E
Lingua officialis Quechua
Aliae linguae Aymara, Puquina, Mochica, et aliae linguae parvae
Religio Religio Inca
Gubernatio Monarchia§
Sapa Inca
 • 1438 - 1472 Pachacutecus
 • 1478 - 1493 Tupacus Inca Yupanquius
 • 1493- 1525 Huayna Capacus
 • 1525 - 1532 Huascar
 • 1532 - 1533 Atahualpa
Aetas historica America praecolumbiana
 • Pachacutecus Imperium condit 1250
 • Bellum civile inter Huascarem et Atahualpam 1527 - 1532
 • Occupatio Hispana 1548
Spatium
 • 1438 800 000 km2
 • 1527 2 000 000 km2
Incolae
 • 1438 aest. 12 000 000 
     Spissitudo 15 inc/km2
 • 1527 aest. 20 000 000 
     Spissitudo 10 inc/km2
§Nonnulli ipsum diarchiam habent quia Sapa Inca cum filio sui herede rexit.
Quoque est appellatum Bellum Duorum Fratrum.

Imperium Incae in America Meridionali rexit, antequam Hispanici id ceperunt ubi maximum imperium in America Praecolumbiana fuit. Caput Imperii Incae Cuscum fuit. Imperium Incae nominabatur in Quechice Tawantinsuyu (Quechice: tawa, quattuor; -ntin, colligatus,a,um; suyu, regio; tum Tawantinsuyu "quattuor regiones colligatas" significat). Tavantinsuius territoria fuerunt Peruvia, Aequatoria, Columbia, Chilia, Argentina et Bolivia, et pars Amazonium Nemoris, ubi quoque Indi Americani alii vivebant. Tavantinsuiu in "dominia" (Hispanice; señoríos) dividebatur, cum societate etiam in classes divisa. Imperator Sapae Incae titulum habebat.

Inca significat "Deum in terra". Cuscum caput fuit, ubi Sacsaiuaman, centrum imperii, erat. Tavantinsuiu in suiua quattuor: Chinchasuiu, Antisuiu, Contisuiu et Collasuiu (Quechice; Chinchay Suyu, Antisuyu, Kuntisuyu et Qulla Suyu, respective) dividebatur. Quechua (Lingua Quechica) lingua Incarum erat.

Origo[recensere | fontem recensere]

Duae fabulae asseverant Mancum Capacum et Mamam Ocllonem primos Incas fuisse.

Prima Fabula[recensere | fontem recensere]

Prima fabula ait Mancum Capacum et Mamam Ocllonem exiisse e Lacu Titicaca, Solis iussu, ut quaererent bonum locum ad colendum imperium et caput, Cuscum.

Secunda Fabula[recensere | fontem recensere]

Secunda fabula dicit fratrem Ayares Imperium Incarum condidisse.

Ordinatio Imperii[recensere | fontem recensere]

Ordinatio Politica[recensere | fontem recensere]

Maxima auctoritas Sapa Inca fuit. Suiu regebatur a suiuiuquo (gubernator delegatus).

Imperator[recensere | fontem recensere]

Sapa Inca maximus imperatoris Incarum titulus erat.

Consilium Imperantium[recensere | fontem recensere]

Consilium Imperantium constitutum erat ex:

Ordo Territorii[recensere | fontem recensere]

Quattuor suiua[recensere | fontem recensere]

Quattor suiua Tahuansuiu constituebant:


Suiua dividebantur in provincias (regio 10000 incolarum), quae dividebantur in saiacuna, quae dividebantur in aellucuna (familiae).

Ordo Societatis[recensere | fontem recensere]

Classis Societatis[recensere | fontem recensere]

Consociationibus Incae dividebantur. Erant magnae differentiae in consociatonibus. Inca potestatem habebat. Plebs basis societatis erat.

Classis Societatis in Imperium Incae
Classis Societatis Vicarius
Inca
  • Inca
Regalis Dignitas
  • Auci: Filius Incae.
  • Panacas Regalis: Primae progenies Panacae.
Nobilitas
  • Nobilitas Sanguinis: Alia membra Panacae.
  • Nobilitas Privilegii: Sacerdotes et Ancillae.
Plebs
  • Hatun Runa: Plebs universa (rustici).
  • Mitimaes: Milites.
  • Yanaconas: Servi.

Ratio controli plebis[recensere | fontem recensere]

Ratio controli plebis
Praeceptor Copia familiae
Purec 1 familia
Pisca camaioc 5 familiae
Chunca camaioc 10 familiae
Pisca chunca camaioc 50 familiae
Pachaca camaioc 100 familiae
Pisca pachaca camaioc 500 familiae
Huaranca camayoc 1000 familiae
Pisca uaranca camaioc 5000 familiae
Hunu camaioc 10000 familiae

Ars Incae[recensere | fontem recensere]

Ars et Architectura Incarum progressae erant. Architecturae Incarum aedificia sunt: