Iamuna
Jump to navigation
Jump to search
Longitudo | 1376 chm |
---|---|
Altitudo principii | 4872 m |
Moles decussis | 3480 m³/s |
Area ex qua aqua affluit | 351 000 chm² |
Principium | Iamunotri glaciarium Zaskar iugi |
Ostium | Ganges |
Regio | India (Uttarakhanda, Uttara Pradeśa, Hariyāṇā) |
Iamūna[1] (Hindice यमुना, yamunā, sed et जमुना, jamuna, dzhamuna) est flumen maximum in India. In Himalais, in glaciario Iamunotri iugi Zaskar incipit, per iuga humiliora ad meridiem vertens transit et in planitiem egreditur. Per civitates Indiae Uttarakhandam, Uttaram Pradeśam et Hariyāṇām fluit et 1365 chm longitudinis est. Dellium Indiae caput et Agra urbs vetus ad Iamunam siti sunt et Taj Mahal in ripa eius stat. In urbe Allahabado in Gangem effunditur. Eodem loco et flumen fabulosum Sarasvati cum Gange et Iamuna confluxisse dicitur. Brahmaputrae deverticulum magnum in Iamunam influit.
Notae[recensere | fontem recensere]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 31°0′17″N 78°27′42″E, 25°25′25″N 81°52′57″E • GeoNames • Pleiades • Большая российская энциклопедия |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iamunam spectant. |