Iactus mallei

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iactus mallei[1][2] sive certamen mallei iaciendi[1] est e ludis gymnicis campestribus unus, quo globus metallicus fune manubrio affixus, qui malleus vocatur, quam longissime icitur. Decretum est, ut pondus mallei certaminum virorum sit 16 librarum sive 7,257 chiliogrammatum, malleus autem feminarum 8,82 librarum sive 4 chiliogrammatum. Ad malleum quam longissime iaciendum athleta ter quaterve circumagitur, donec malleum e manibus remittit.

Mallei iactu in ludis Olympicis hodiernis inde a primis Olympiis anni 1896 certatur.

Qui longissime malleum iecerint[recensere | fontem recensere]

Viri[3] Juri Sedyh 86,74 m 30 Augusti 1986 Stutgardia
Mulieres[4] Anita Włodarczyk 79,58 m 31 Augusti 2014 Berolinum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "släggkastning"
  2. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce moukarinheitto (Helsinki 2002).
  3. Rerum status anno 2015
  4. Rerum status anno 2015