Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iactus disci

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Discopolos, statua Myronis sculptoris.
Discolopos, id est iaculator disci.
Discopolos in cylicem caelatus. Hodie servatur in Museo Lupariensi.

Iactus disci[1][2] est e ludis gymnicis campestribus unus, quo discus rotundus quam longissime icitur. Decretum est, ut in certaminibus hodiernis discus virorum pondere duorum chiliogrammatum et diametro 21,9 centimetrorum sit; in certaminibus autem feminarum pondere unius chiliogrammatis et diametro 18,0 centimetrorum. Disci ex pluribus materiis confici potest: ut puta e plastica, ligno, fibra vitrea, et metallo. Plerumque margo extremus et medulla conficuntur e metallo. Iactu disci in ludis Olympicis hodiernis inde a primis Olympiis anni 1896 certatur.

Notissima est Discopolos statua a Myrone sculptore Graeco sculpta, quae ipsa non servata est, sed multa exemplaria Romana supersunt.

Qui longissime discum iecerint[recensere | fontem recensere]

Viri[3] Jürgen Schult 74,08 m 6 Iunii 1986 Neubrandenburg, Res publica democratica Germanica
Mulieres[4] Gabriela Reinsch 76,80 m 9 Iulii 1988 Neubrandenburg, Res publica democratica Germanica

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "diskuskastning"
  2. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce kiekonheitto (Helsinki 2002).
  3. Rerum status anno 2015
  4. Rerum status anno 2015