Iacobus a Iesu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Beatus Iacobus a Iesu.

Iacobus a Iesu (in saeculo: Iacobus Arriaga y Arrıen) (natus die 22 Novembris 1903 in pago Arrieta in Hispania; obiit Bellimontano die 24 Septembris 1936), sacerdos professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Sollemnibus votis se Deo consecravit anno 1924; sacerdotium autem ipse inivit anno 1927. Praeceptor noviciorumque magister fuit.[1]

Quattuor sequentes religiosi viri, in conventu Bellimontano in dioecesi Conchensi degentes, simul interfecti sunt die 24 mensis Septembris anno 1936, scilicet postquam nonnullos dies in vinculis fuerunt: Aloisius a Sancto Michaële De Sanctis, Melchior a Spirito Sancto, Iacobus a Iesu et Ioannes a Virgine de Castellar.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Acta Apostolicae Sedis (AAS), Beatificationis seu declarationis Martyrii ServorumDei Mariani a S. Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre (in saec.: Iacobi) et IX Sociorumex Ordine SS. Trinitatis (†1936-1937), vol. XCVIII, n. 11 (2006), 874.
  2. AAS, vol. XCVIII, n. 11 (2006), 873-874.