Aloisius a Sancto Michaële De Sanctis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Beatus Aloisius a Sancto Michaële De Sanctis.

Aloisius a Sancto Michaële De Sanctis (in saeculo: Aloisius de Erdoiza y Zamalloa) (natus die 25 Augusti 1891 in pago Amorebieta in Hispania; obiit Bellimontano die 24 Septembris 1936), sacerdos professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Postquam anno 1910 sollemnibus votis se Deo consecravit, anno 1916 ipse munus sacerdotale suscepit. Idem fuit professor, superior conventus Bellimontani ac definitor provincialis.[1]

Quattuor sequentes religiosi viri, in conventu Bellimontano in dioecesi Conchensi degentes, simul interfecti sunt die 24 mensis Septembris anno 1936, scilicet postquam nonnullos dies in vinculis fuerunt: Aloisius a Sancto Michaële De Sanctis, Melchior a Spirito Sancto, Iacobus a Iesu et Ioannes a Virgine de Castellar.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Acta Apostolicae Sedis (AAS), Beatificationis seu declarationis Martyrii ServorumDei Mariani a S. Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre (in saec.: Iacobi) et IX Sociorumex Ordine SS. Trinitatis (†1936-1937), vol. XCVIII, n. 11 (2006), 873.
  2. AAS, vol. XCVIII, n. 11 (2006), 873-874.