Iacobellus de Misa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iacobus seu Iacobellus de Misa (Bohemice: Jakoubek ze Stříbra; obiit Pragae anno 1429) fuit presbyter ac scriptor Bohemicus, theologus reformationis Bohemicae et amicus defensorque Iohannis Hus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iacobellus studebat in universitate Pragensi. Anno 1393 factus est baccalaureus et anno 1397 magister artium. Post annum 1400 docebat in eadem universitate. Anno 1402 ordinatus est presbyter ecclesiae catholicae.[1] Iacobellus succesit Iohanni Hus in officio praedicatoris capellae Bethleem in Antiqua Urbe Pragensi. Anno 1414 communio sancta sub utraque specie, scilicet panis et vini populo communi fideli ministranda, per Iacobellum de Misa et aliquos sibi tunc in hac materia assistentes sacerdotes est inchoata Pragae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pavel Spunar: Repertorium auctorum Bohemorum provectum idearum post Universitatem Pragensem conditam illustrans. Tomus I. Warsaviae – Pragae 1985, p. 214.