Hyacintha Ardern

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hyacintha Ardern
Res apud Vicidata repertae:
Hyacintha Ardern: imago
Nativitas: 26 Iulii 1980; Hamilton
Patria: Nova Zelandia

Officium

Officium: Member of the New Zealand Parliament, Member of the New Zealand Parliament, Member of the New Zealand Parliament, Member of the New Zealand Parliament, Prime Minister of New Zealand, praeses, Member of the New Zealand Parliament
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: New Zealand Labour Party
Religio: agnosticismus

Familia

Genitores: Ross Ardern, Tracey;

Hyacintha Ardern, vulgo plene Jacinda Kate Laurell Ardern (Hamilton in urbe nata die 26 Iulii 1980) est politica Novae Zelandiae.

Educata in oppidis Murrinsville et Murupara, ubi pater vigil merebat, Hyacintha Ardern communicationi politicae et mercatoriae studuit apud universitatem Waikatoënsem. Etiam iuvenis consiliaria politica fuit in Nova Zelandia, deinde in Anglia iuxta Antonium Blair. In patriam redita legata parlamento a die 8 Novembris 2008 sine circulo, a die 8 Martii 2017 pro circulo Mount Albert fuit. Dux vicaria factionis laboris a mense Martio eiusdem anni, dux autem a mense Augusto est, antecessore Andrea Little. Comitiis die 23 Septembris 2017 habitis, factione nationali successum haud malum reportante sed sine victoria, factio laboris cum factione Novae Zelandiae imprimis coalitionem ad regimen nanciscendum confecit, die 26 Octobris 2017 prima ministra Hyacintha Ardern, ministro a rebus externis Winston Peters.

Et matrimonium aequum et abortum defendet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hyacintham Ardern spectant.
  • Vita apud parlamentum Novozelandicum