Hoya

Locus: 52°48′23″N 9°8′9″E
Numerus incolarum: 3 837
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Hoya[1] seu Hogia[1] seu Hoia[2] (Theodisce et Saxonice et Sagterlandice Hoya; quoque Theodisce Hoya/Weser; quoque Saxonice de Haaien seu Hejen seu Hajen) est urbs in media Saxonia Inferiore inter Bremam et Hannoveram (52,5° septentrionali; 9,5° oriente), apud flumen Visurgim sita, quod duos vicos Hoyae separat. Novum forum laevo fluminis latere stat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Hoya ex saeculo duodecimo nota est. Anno 1829, Hoya urbs facta est. Ex anno 1878, urbs est pars Circuli Neoburgensis Visurgensis.
Incolae et aequor
[recensere | fontem recensere]Hoya ex aequore 8.5 km² constat. Circa 3,900 incolas habet. Densitas incolarum circa 460 inc./km² est. "Samtgemeinde Grafschaft Hoya"? circa 11,200 incolas habet.
Nanorum puteus
[recensere | fontem recensere]Nanorum puteus in media Hoya stat, ante scholam et bibliothecam. A Concordiae cautione donatus est. Puteus mythum nanorum describit cum signis urbis Hoyae.
Cauponae Hoyae
[recensere | fontem recensere]Hoyae non modo bene emere sed etiam optime in tabernis gustare potest. Hoyae sunt cauponae Mexicana, Graeca, et Asiatica. Celeriori fami nonnullae tabernae frixoriae curant.
Mercatus Katharinae
[recensere | fontem recensere]Mercatus Katharinae quotannis mense Septembri duas septimanas ante festum gratiae messis soli Deo celebratur. Illo tempore, praestigiatores, mercatores, et equites feminaeque nobiles ad nanorum eunt puteum.
Basilica equestris exercitatoria
[recensere | fontem recensere]Basilica equestris exercitatoria Hoyae magno ex praedio constat, et atrium equitationis et loca equitationis varia habet. Quibus etiam utuntur multi equites variis in eventibus. Itaque atrium est magnum.
Ludicra corporis exercitatio in Hoya
[recensere | fontem recensere]Nonnullae ludicrarum corporis exercitationum sunt greges, unus eorum RV-Hoya appellatur. Is grex in nonnullas partes divisus est, una pars follis pedibusque ludo. Hominum et feminarum manus in varias aetates et clases divisi sunt.
Portus Hoyae
[recensere | fontem recensere]Portus Hoyae sinitur apud flumen Visurgim, ubi grex remigium et automatarium scapharum lusoriorumque lemborum sunt portus.
Scholae
[recensere | fontem recensere]Ioannes Beckmann biologus scholam Latinam frequentavit. Hodie ea schola "Johann-Beckmann-Gymnasium" appellatur. Hoc gymnasium est schola parva, 539 discipulorum et 34 magistrorum. Ex anno 2005, ibi etiam est gradus secundarius.
Alia schola
[recensere | fontem recensere]Aedificium "Realschule Hoya" cum aedificio "Gymnasium" coniunctum est. Hae scholae gymnasio et palaestra et locis expertorum communes utuntur. "Realschule" numero discipulorum "Gymnasium" adaequat.
"Hauptschule"
[recensere | fontem recensere]Vere anni 2006, aedificium scholae "Hauptschule" appellatae facere coeperunt prope aedificia scholarum "Johann-Beckmann-Gymnasium" et "Realschule." Ubi nexus aedificiorum finitum erit, discipuli ex communibus propinquiis "Wechold" et Bukina[3] (Theodisce Bücken; Saxonice Bücken) ibi scholam frequentabunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Orbis latinus: Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 2. E-M.
- ↑ Wilmans, R., & Hoogeweg, H. (Ed.). (1898). Westfälisches Urkundenbuch: Band 6. Die Urkunden des Bisthums Minden und angrenzender Gebiete. Monasterii: Regensberg'schen Buchhandlung.
