Ḥusnī Mubārak

E Vicipaedia
(Redirectum de Hosni Mubarak)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ḥusnī Mubārak
Res apud Vicidata repertae:
Ḥusnī Mubārak: imago
Ḥusnī Mubārak: subscriptio
Nativitas: 4 Maii 1928; Aegyptus
Patria: Aegyptus

Officium

Officium: Q15618993, Q1571396, Q19161632, Q19161632, Q2669413, Q15647601
Munus: Politicus, Gubernator aeroplani

Consociatio

Factio: Q841133
Religio: Religio Islamica

Familia

Coniunx: Q238529

Memoria

Laurae: Q3295156, Q931502, Q12177423
Ḥusnī Mubārak anno 2003 pictus

Ḥusnī Mubārak, Arabice plenius محمد حسني سيد مبارك Muḥammad Ḥusnī Mubārak (natus in Musaliha provinciae al-Minufiyya die 4 Maii 1928), miles et alumnus Academiae Militaris Aegyptiae Cairi in urbe, ab anno 1981 ad annum 2011 fuit praeses Aegypti.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Mubarak legatus militum et praepositus aeroplanorum militarium Aegypti factus est. Anno 1975, Anwar El Sadat tum praeses eum vicarium praesidem Aegypti nominavit. Die 6 Octobris 1981, Sadat a sicariis interfecto, ipse praeses factus est et ad annum 1982 etiam primus minister erat. Dum magistratum tenuisset, semper ex electionibus victor evenit; sed mense Ianuario 2011, multi incolae manifestationibus postulaverunt ut se magistratu abdicaret, quod dictator rem publicam regeret. Die 1 Februarii oratione nuntitavit se electione mensis Septembris candidatum praesidis non iam fore, sed ad hunc diem magistratu functurum esse[1]; nihilominus, die 11 Februarii 2011 se munere abdicavit.

Notae[recensere | fontem recensere]