Manifestationes Aegyptiae anni 2011

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Dies furoris" 25 Ianuarii 2011

Manifestationes Aegyptiae anni 2011 exinde a 25 Ianuarii 2011 in pluribus civitatibus Aegyptiis fiunt quae civitates sunt Cairus, Alexandria, Suesia et Ismailia. Manifestatores rebellant in moderatores civitatis Aegyptiae et in praesidem Mahometum Husni Mubarak cui obiectant nimiam imperiositatem. Manifestationibus Aegyptiis occasionem dederunt Res Novae Tunesicae quae mense decembri superiore anno inceperant.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

  • 28 Ianuarii - Dies irae: Multa milia hominum postquam precationibus diei Veneris in meschitis interfuerunt in viis Cairi aliarum urbium contra praesidem publice sententias tulerunt.
  • 31 Ianuarii - Inter manifestationes civium et spoliatores atque incendiarii damna magna efficerunt. Cives vigiles facti sunt, ut possessiones custodirent. Et thesaura Musei Aegyptici Cairi partim direpta erant.
  • 1 Februarii - Inimici praesidis iter centenum milium fecerunt et postulaverunt, ut Mubarak usque ad diem 4 Februarii a magistratu se abdicaret. Eodem die praeses Aegypti televisione dicens pronuntiavit se electione in mensem Septembrem constitutam candidatum non iam fore. Exercitus Aegyptius nuntiavit milites in cives non agituros.
  • 2 Februarii - Legati militum cives rogaverunt, ut ad vitam cottidianum revenirent. Cairi fautores et inimici Mubarak et vi atque armis lapidibusque inter se pugnaverunt, praecipue in Mīdān at-Taḥrīr (Latine foro liberationis), medio in Cairo sito.
  • 3 Februarii - Exercitus factiones hostiles dividere et vim finire conabatur.
  • 4 Februarii - "Dies abitus" - Inimici Mubarakii postulant eius abitum. Fautores et inimici Mubarakii inter se certaverunt. Fautores etiam diurnarios aggredi dicti sunt. Americani cum Mubarak de magistratu relinquendo agebant.
  • 6 Februarii - "Dies Martyrum" declaratus est in honorem hominum mortuorum.
  • 11 Februarii - Mubarak, quamquam pridie iterum dixerat se non prius quam mense Septembri a magistratu se recessurum, officium praesidis reliquit, qui nuntius plurimos Aegyptios magno gaudio affecit. Officio praesidis ad tempus nunc summi legati exercitus Aegypti funguntur.
  • 18 Februarii - "Dies Veneris (vel simile Arabicum) victoriae" declaratus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]