Homo Vitruvianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Homo Vitruvianus a Leonardo Vincio designatus.

Homo Vitruvianus est imago "hominis bene figurati"[1] a Leonardo Vincio anno circiter 1487 designata commentariisque scriptura speculari exaratis instructa, cuius forma membrorumque compositio e textu librorum De architectura M. Vitruvii extracta est. Haec pictura linearis hodie in pinacotheca Academiae Bellarum Artium Venetiis in urbe servatur. Textus sic sonat:

Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus pansa ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, <a medio pectore> ad summum verticem quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo mento ad imas nares, nasum ab imis naribus ad finem medium superciliorum tantundem, ab ea fine ad imas radices capilli frons efficitur item tertiae partis. Pes vero altitudinis corporis sextae, cubitum quartae, pectus item quartae. Reliqua quoque membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti.
Similiter vero sacrarum aedium membra ad universam totius magnitudinis summam ex partibus singulis convenientissimum debent habere commensus responsum. Item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus. Namque si homo conlocatus fuerit supinus manibus et pedibus pansis circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. Non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenietur. Nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae.
Vitruvius, De architectura 3.1.2-3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad hominem Vitruvianum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vitr. Arch. 3.1.