Etiam mensas consumimus
Appearance
(Redirectum de Hic domus, haec patria est)
"Heus! Etiam mensas consumimus"[1] sunt verba divina ab Ascanio dicta, quo tempore Troiani, duce Aenea, primum in Italiam advecti et ad litora sedentes cenam exiguam sumpserunt; mensis enim carentes victualia in panes posuerunt panesque ipsos tandem ederunt. Aeneas statim omine recognito
- continuo "Salve fatis mihi debita tellus
- vosque" ait "o fidi Troiae salvete penates:
- hic domus, haec patria est."
- continuo "Salve fatis mihi debita tellus
Haec verba patris[2] etiam saepius citantur. Aeneas in mente habet prophetiam Celaenus Harpyiae, quae talia praedixerat:
- "Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
- ibitis Italiam portusque intrare licebit;
- sed non ante datam cingetis moenibus urbem
- quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
- ambesas subigat malis absumere mensas."[3]
- "Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
Notae
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Brent Vine, "An Umbrian-Latin correspondence" in Harvard Studies in Classical Philology vol. 90 (1986) pp. 111-127 (Paginae selectae apud Google Books)
- Robert J. Rabel, "The Harpies in the "Aeneid"", The Classical Journal, 1985: 317-325
- H. W. Stubbs, "Vergil' s Harpies: a study in Aeneid III (With an addendum on Lycophron, "Alexander" 1250-2)", Vergilius, 1998: 3-12