Ioannes Henricus Bauer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Henricus (Theod. Hannsheinz) Bauer (natus 28 Martii 1908 oppido Wunsiedel (Bavaria), mortuus Herbipolis 18 Iulii 2005) vir rerum politicarum peritus Theodiscus factionis SPD erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius magister gymnasii fuit. Ipse postquam testimonium maturitatis accepit, ab anno 1928 Monachii iurisprudentiae studebat. Propter maiores Iudaicos anno 1933 universitatem relinquere coactus est et tirocinium mercatoris fecit. In argentariis et societatibus autocinetorum operam dedit. Anno 1940 miles navalis conscriptus Bello Orbis Terrarum II interfuit. Anno 1944 ab Americanis captus, anno 1945 liberatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bauer, qui ab anno 1929 sodalis SPD fuit, anno 1945/46 inter legatos fuit, qui novam constitutionem Bavariae composuerunt. Ad annum 1953 deinde legatus ad senatum terrae Bavariae erat. Anno 1948/49 ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Anno 1953 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad annum 1972 mansit. Fuit ultimus legatus Consilii Parlamentarici ad mortem anno 2005. Anno 2007 notum factum est, quod etiam agens clandestinus Administerii Securitatis Rei Publicae RPDG fuerat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]