Henricus Toti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Henricus Toti
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Toti: imago
Nativitas: 20 Augusti 1882; Roma
Obitus: 6 Augusti 1916; Civitas Montis Falconis
Patria: Regnum Italiae
Henricus Toti et birota sua

Henricus Toti (natus Romae die 20 Augusti 1882, mortuus Monti Falconis die 6 Augusti 1916) fuit birotarius Italicus, miles et heros, in Primo bello mundano pugnans.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Anno 1904, nauta, contra piratarum classem in Mare Rubro pugnavit. Anno 1908, crus suum, pressione ob machina vectrice affectum, exsecatum est, sed homo, post annos novem, birotarius fieri statuit: birota, sine crure, Lutetiam, in Belgicam, Hollandiam, Daniam, Finniam, Lapponiam, Russiam, Poloniam ac rursum Italiam venit; anno 1913 Aegyptum transiit usque ad fines Nubarum (Sudaniae).

Post Primi belli mundani principium birota Cervenianum ivit et hic pro exercitu egit; anno 1916 miles factus est. Eodem anno, apud Montem Falconem, dum in pugna contra hostes pugnabat, nonnullis missilibus affectus, non cessus, "Nun moro io!" (Latine fere: Non morior!) clamavit et baculo subalari, quo ut ambularet utebatur, contra hostes coniecto et galeae plumis basiatis, obiit.

Huius viri memoria ac heroica virtus, iubente ipso Victorio Emmanuele III, rege Italiae, honestata est aureo nomismate, cuius verba sunt:

"Henricus Toti, Romanus, voluntarius civis plumatorum militum birotariorum, quamvis sine crure sinistro, postquam officia magni momenti praestiterat in factis bellicis mensis Aprilis collis alti 70 m (ad orientem oppidi "Selz"), die sexto mensis Augusti pugnis quae occupationem collis alti 85 m (ad orientem oppidi Montis Falconis) tulerunt, audacter in hostium fossam se iniecit, qui perseveravit cum ardore pugnare, quamvis bis vulneratus esset. Cum mortifere tertia glande percussus esset, heroico cum furore, baculum suum contra hostes iactabat et, dum plumatam cassidem osculat, animam efflavit, cum animi firmitate digna anima elate Italica."


Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus emenda.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]