Henricus Maria Ducrotay de Blainville

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henri Marie Ducrotay de Blainville

Henricus Maria Ducrotay de Blainville (Francice: Henri Marie Ducrotay de Blainville) natus est die 12 Septembris 1777 in Arques (Dieppa) - mortuus est die 1 Maii 1850 in Cadomum fuit studiosus palaeontologiae, zoologiae et malacologia Francicus.

Vitae[recensere | fontem recensere]

Anno 1796 Lutetiam profectus est ut picturam disceret; ibi autem historiae naturali studere incipit ut discipulus Georgii Cuvier et interdum vice huius apud Collegium Franciae Athenaeumque praelexit. Anno 1812, adiuvante Cuvier, cathedram anatomiae et zoologiae facultatis scientiae in universitate Parisiensi obtinuit; postea autem rixa oritur inter eos. Socius Academiae Scientiarum Francicae electus est anno 1825; 1830 autem post Ioannes Baptista Lamarck cathedram historiae naturalis apud Museum Nationale Historiae Naturalis in Lutetia nactus est et 1832 post Cuverium cathedram anatomiae comparativae quam clarissime annos 18 retinuit. Mortuus est die 1 Maii 1850 in compartimento ferriviario Rotomagum et Cadomum intercurrente.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1816, Prodrome d'une nouvelle distribution du règne animal
  • 1822, De l'Organisation des animaux
  • 1821-1830, Faune française
  • 1824, Révision de l'ouvrage de Johann Gottfried Bremser (1767-1827) Traité zoologique et physiologique sur les vers intestinaux de l'homme
  • 1825-1827, Manuel de malacologie et de conchyliologie
  • 1827, Mémoire sur les bélemnites, considérés zoologiquement et géologiquement
  • 1829-1833, Cours de physiologie générale et comparée
  • 1834, Manuel d'actinologie ou de zoophytologie
  • 1839-1864, Ostéographie ou description iconographique comparée du squelette et du système dentaire des mammifères récents et fossiles
  • 1842, Rapport sur les résultats scientifiques du voyage de circumnavigation de L'Astrolabe? et de La Zélée?... Partie zoologique
  • 1845, Histoire des sciences de l'organisme
  • 1847, Sur les principes de la zooclassie, ou de la Classification des animaux

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!