Hemicyclus Bellarum Artium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hemicyclus Bellarum Artium a Paulo Delaroche anno 1842 pictus (N.B. imagines matres, apud Communia iacentes, nominibus rubricantur)

Hemicyclus Bellarum Artium est pictura muralis a Paulo Delaroche Lutetiae annis 1841/1842 confecta in aula Scholae Bellarum Artium. Ibi media imagine notiones formis humanis effinxit, scilicet Artem (proxima), Artem Mediaevalem, Artem Graecam, Artem Romanam, Renascentiam; in rostro artifices tres qui Parthenon Athenarum conceperunt, scilicet Phidiam, Ictinum, Apellem; ad partes sinistram necnon dextram imagines pictores recentiores tam Francicos quam ex aliis civitatibus ortos. Exstat et impressum huius picturae, in tres imagines divisum, a Ludovico Petro Henriquel-Dupont confectum et a domo editoriali Goupil anno 1853 divulgatum.

Impressum "Hemicycli Bellarum Artium" anno 1853 factum (Museum Goupil Burdigalense)
Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.