Latinitas nondum censa

Helena Meyer-Landrut

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Helena Meyer-Landrut

Helena Meyer-Landrut (vulgo Lena Meyer-Landrut[1] nata in urbe Hannovera Germaniae 23 Maii 1991) cantrix Germanica est. Principaliter musicam popularem canit.

De vita sua[recensere | fontem recensere]

Est Helena nepos Andreae legati Germanici ad Russiam principis officii pro Ricardo praeside foederale Germaniae. Amator saltationis est utque mimula addititia in serieis dramaticis televisificis ante cursum suum tamquam stella accliva musicae popularis laborabat.

Sine peritia firma proscaenio cantuque in certamine musico nationale anticipali pro nominatione Germanica in Certamine Cantus Eurovisionis 2010 participabat. Helena praevalebat et per votum populi ordinem primum merebat. Sub praeside Stefano Raab consilium professionale suas artes bonas naturalesque laudabat. Germaniam in caeremonia terminali in urbe Norvegica Asloa cum carmine Anglico Satellite (satelles) repraesentavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Meyer aut Meier translatio Theodisca nominis Maior est. Colonum aut latifundii nobilitatis administratorem designabat. Landrut ex Landrute aut Landruthe erat mensura longitudinis par circiter cubitus VIII usa in Saxonia ad saeculum 19; cf. Fridericus Verdenhalven (1993), Alte Mess- und Währungssysteme aus dem deutschen Sprachgebiet. Was Familien- und Lokalgeschichtsforscher suchen, Insingen: Degener, p. 83; cf. Fratres Grimm (1854), Deutsches Wörterbuch, Leipzig: S. Hirzel, s.v. Landruthe.

Etiam videte[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Helena Meyer-Landrut spectant.