Sanctus Ludovicus de Ha! Ha!

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Despectus in urbem.

Sanctus Ludovicus de Ha! Ha![1] (Francice Saint-Louis-du-Ha! Ha!) est municipalitas paroecialis in Municipalitate Comitatus Regionalis Témiscouata in Quebeco, prope meridianam Fluminis Sancti Laurentii ripam in Canada.

Signum Canada Post in municipalitate.
Collocatio municipalitatis.

Sita est municipalitas ad meridiorientem Rivière-du-Loup parvae urbis et ad occidentem Cabani urbis obsoletae versus, secundum Trans-Canada Highway (Iter 185), circa medium iter ad Edmundstoniam in Novo Brunsvico.

Numerus incolarum anno 2011 fuit 1318. Oeconomia praesertim in agriculturam nititur.

Sententiola municipalitatis est Solidaire dans le labeur (Francice; 'Stabilitas in Labore'). Praefectus anno 2015 fuit Louiselle Ouellet.

Paroecia anno 1860 orta est locus stationis missionariorum Catholicorum Romanorum; anno autem 1874 nominata est.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "TransCanadaHighway.com St Louis du Ha Ha, Quebec". FoundLocally.com .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]