Gymnomyza samoensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Meliphagidae 
Genus : Gymnomyza 
Species : G. samoensis 
Gymnomyza samoensis 
(Hombron & Jacquinot, 1841)  
Conservationis status

Gymnomyza samoensis (Samoane: maʻomaʻo) est passeriformis familiae Meliphagidarum avis, in Samoa endemica. Species est periclitata. Quomodo vescitur et procreat est vix notum.

Ea est magna meliphagida, circa 28 ad 31 cm longa. Plumae sunt obscurae, a plus minusve atro capite pectoreque ad colores atrovirides in partibus inferioribus. Est sub oculo signum aliquantulum viride. Rostrum est longum, curvatum, atrum; crura pedesque quoque sunt atri.

Habitat in insulis Upolu Savaiisque, et olim in Tutuila habitavit. Silvas montanas aliis locis anteponit, sed in nemoribus et cocotibus litoralibus nonnumquam videtur. Plorans ululansque saepissime prima luce crepusculoque occaecanti magna voce strepitat.

Hodiernus avium numerus est circa 1000–2500, et putatur deficere. Detrimentum habitationis et introductio novarum plantarum ei minantur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • BirdLife International. 2007. Species factsheet: Gymnomyza samoensis.
  • Pratt, H. Douglas, Philip L. Bruner, et Delwyn G. Berrett. 1987. A Field Guide to the Birds of Hawaii and the Tropical Pacific. Chichester: Princeton University Press.
  • Watling, Dick. 2001. A Guide to the Birds of Fiji & Western Polynesia. Suvae: Environmental Consultants.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]